Latin
MORES HOMINVM A COELO NON FIERI. CAP. IX
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 538
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea non facit qui peccat aliquid imo deficit, quare qui inuitat ad peccandum ad deficiendum inuitat, quòd non conuenit causis superioribus efficientibus semper, deficientibus uero nunquam. Absurdissimum igitur dogma astrologorum putantium habere nos ab hac quidem siderum positione, inclinationem ad furta, ab alia ad incestus, ad fraudes, ad homicidia, cum tota natura pręsertim superior diuinae menti proximè iuncta, naturalis &diuinae legis obseruationi possit forte fauere, obesse &aduersari nullo modo possit. Compescant igituros profanum, nec Venerem dicant Marti compulatam ad adulteria nos uocare, aut eosdem in signis maribus collocatos ad masculorum nepharios conncubitus excitare, Martem coeli nona partem occupantem facere irreligiosos, atque alias omnino constellationes ad alia nos irritare flagitia. Impus tent sibi non coelo sua delicta, nec foeculentae materiae, &iniqui animi sordes à purissimis putent naturae fontibus emanare. Verum solui forte ista obiectio poterit, si (quod quidam putant) dixerimus, esse omnium siderum uires bonas &salutares, sed cum in nobis suscipiuntur materium uitio degenerare, &qui benefici erant afflatus euadere interdum noxiosi atque maleficos. Sic à Marte quidem praestari animi fortitudinem &He culeam efficaciam, sed aut uitio corporis in quo nimium rubra bilis exastuet, aut culpa animi abutentis munere coelesti, flecti quandoque impetus illos ad crudelitatem &iniustitiam. Sic à Saturno altitudinem mentism profunditatem consilij, inuestigationem rerum obstrusarum, amorem contemplationis infundi, eadem tamen omnia quia torpidum inuene runt susceptaculum, uel arbitrij culpa eius in quo recipitur dolosum facere animum, sordidum, incultum, superstitiosum, &adusque limphationis periculum imaginosum. Sic à Venere fieri nos propensos ad hilarita tem, ad beneuolentiam, elegantiamque ciuilem, abuti nos isto instinctu ad nequitiam, ad luxum, ad improbitatem. Incitari à Sole nos ad magnanis, mitatem, ab uti impetu isto nos ad ambitionem, atque ita de reliquis. Vt, rumenimuero dicet haec aliquis potius astrologiae defensor, quàm astrologus. Estenim inter proloquia astrologorum illud omnium primum, maximeque confessum, esse alios Planetas bonos, alios malos. Quod si essenum uera quae dicebantur, &omnes pariter boni sua natura, &omnes malicas dem ratione dicerentur. Cum nullus sit afflatus adeò salutaris, quem &ium teria &conditio suscipientis, inficere, immutare, interturbare, non possit Quod si &ipsi nullum esse uolunt Planetam adeo malum, à quo non ma gna etiam bona, nullum adeò bonum, à quo non magna etiam mala possin prouenire. Hanc tamen efficiendi diuersitatem non ad materiam &radij referunt susceptaculum, sed ad uarium sideris eiusdem in coelo habitum &positionem. Quare dicunt Saturnum si propriam domum, propriam altitudinem, proprios fines, tenuerit, si bonis radiationibus commiscebitur, si diurna fuerit genitura, contemplatores facere, pios, sapientes.