Latin
MALAS LEGES SICVTI NEC BONAS COELO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 540
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus qui inter meridiem habitant &occasum, Venerem atque Martem habere pro numinibus, quoniam humidae triplicitati subijciantur, cui cum Marte, Mercurium &Venerem praeficit. Vtraque uero sententia, ipsa, ut dicebamus, euidentia rei euentisque refellitur. Nam si uirtute magnae alicuius coniunctionis religio aliqua nascitur, abolita ea uirtute, aboleri quoqui illa religio debet. Nulla autem siderum est coniunctio cuius uirtus durare per totannos fingatur, etiam ab astrologis, quot annis &cultus idolorum, &mosaica religio, &Christiana etiam perdurarunt. Circiter quinque annorum millia idolorum cultura mundus caligauit. Quaenam quaeso coniunctio? qui maximi anni sideris alicuius? tot sibi annorum spacia uendicant? Molaicae legis ritus &obseruantiae apud Hebraeos etiam hodie uis gent, &iam ter mille annis aut eo plus uiguerunt. Quae ista tam fortis, tam diuturna est constellatio: quae extinctio, imperio religionem extingui tamen non permittit. Dabit causas horum theologus &ueras, &suo dogmati consonas, decoelo dareastrologus nullas potest, unde si ista deriuaretur uarietas religionum, uariari illas quotidie, atque immutari saepius uideres mus. Quod &astrologi ipsi putantes ex principijs suae scientiae id collu gentes, praefinierunt terminos unicuique religioni quos ille transgressaeips sa rei euidentia aliunde se dependere quàm à sideribus demonstrarunt. Iam illam Ptolemaei opinionem, quae perinde, atque uarijs locis &gentib. uaria sidera dominantur, ita uarios etiam ritus religionum in locis existimam longe magis ab ipsa experientia confutatur. Cum &illis prouincijs quam inter orientem iacent, &meridiem, praesint eadem sidera quae olim illis praesidebant, nec tamen ut olim ibi Venus Saturnusque coluntur, cur enim haec illis numina dominabantur, utique ut ipse scribit Ptolem. quoniam tel rena triplicitas quae constat ex Tauro, Virgine, &Capricorno, regionis bus illis praeest, illi uero triplicitati Venus &Saturnus, ita enim ipse exisi mauit. At partitio hęc mundi ®ionum, sub alijs atque alijs triplicitat bus distributarum perpetua est, non temporaria, quare eadem erit sempen quae aliquando fuit. Cur non igitur o Ptolemaee eadem etiam in eisdemid cis hodieque religio durat? Denique totam istam disputationem ita concluds mus Ptolemaeum ipsum interrogantes, si à uaria siderum praesidentia apus alias gentes olim alia sidera colebantur, cuiusnam sideris ui ac potestates ficitur, ut nulla sidera hodie aliqua fere totius mundi regione colantur.