Latin
CORPOREAS DISPOSITIONES NON EFFICI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 540-2
Unproofread scanNot analysed yet
CORPOREAS DISPOSITIONES NON EFFICI à coelo. Cap. XI. Vae omnia si sint satis confutatata, restabit sola corporis disps sitio, de qua pronunciare possit astrologus, si de his talis tantum potest, quae efficiuntur à coelo. Sed nec istam efficerepotest natalitia constellatio, cum &corporis habitum &figuram quam secum gerit ex aluo prius habeat puer quam aluum egrediau. Quare trit haec quoque illis annumeranda de quibus quinto capite dicebamus, non posse praedici per natiuitatem qua utuntur, quia ista praecedunt natiuitatem, quare potius per conceptionem uel seminis dispositionem. At semen tunc non fit.