Latin
QUAE NATVRAE VIRES SVPERGREDIVNTVR
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 549
Unproofread scanNot analysed yet
ut si non potuerit aliqua constel latio Dei corporationem indicare, potuerit tamen legifer homo, &bonas leges promulgaturus, ostendi, respondi neque hoc modo posse illa à stellis significari, nec quod putauit Alliacensis, hoc modo ab illis fieri. Is enim non alia putauit ratione defendi posse ab impietate, qui rerum huiusmodi mirabilium &diuinarum causas quaererent in sideribus, quàm si dicant dependere haec à coelo, non quatenus sunt supra naturam, sed quatenus in eis est aliquid naturale. Hoc uero qui dicit, nihil dicit, sicut &nihil dicit qui fieri ab aliqua constellatione hominem dicit, non tamen fieri ab ea naturam rationalem, nam si non facit ea in homine quod est rationale, non est cur di ratur magis facere hominem quàm Leonem. Si igitur demas ex diuinis miraculis quod eis est proprium, &ea tantum relinquas quae sunt illis communia, cum rebus innumeralib. non est cur effectus singularem causam tam nudiose quaeras in coelo. Sed profecto qui Iesu Genesim inuestigant, non illud scire contendunt, cur in utero nouem mensibus fuerit quemadmodum siliqui homines, cur bono corporis statu, cur prolixo capillo, cur pauper, cur ludaeus, quoniam his conditionibus abundat omnis uita mortalium. d quae in eo praecipua fuere &singularia, eorum maxime causam quaerunt in sideribus, quam &praecipuam esse putant &singularem, ea uero nam supra naturam Dei opera non coelorum, quòd natus ex uirgine, quod nomo &Deus, quòd in patria dominus &peregrinus in carne, quod mimbilium operum effector, quòd iure dominus orbis, quòd iud ex uiuorum &mortuorum, quòd diuinae gratiae author &dispensator, quòd expulsor dolatriae, daemonum triumphator, author uirtutum, uiciorum expulo, pax mundi, ueritatis manifestator. Haec si non quaeris nihil quaeris, si quaeris impie quaeris. Perfugium igitur nullum quod astrologis parat Aliacensis ut diuina miracula dicant fieri à coelo, sed non quatenus sunt miacula, quae nec significari (ut ex nobis quaerebat noster Hieronymus) ea ntione à sideribus possunt, quoniam si ordo rerum quae à Deo proueniunt uipra naturam è medio auferatur, restabunt tamen, ut superius diximus, indicia haec coeli, effectus illos aliqua ex parte (ut dicebamus) protendentia, sed effectus iam nullus erit, indicia illa igitur uana atque fallacia quale nihil esse in natura coelesti superius est demonstratum. PISPVTATIONVM IOANNIS PICI MIRANDVlae aduersus Astrologos libri IIII. Finis. OANDisputationum, in Astrorandulae logiam, Liber V.