Latin
DECRETA ASTROLOGORVM CIRCA MAGNAS CON
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 550
Unproofread scanNot analysed yet
DECRETA ASTROLOGORVM CIRCA MAGNAS CON iunctiones utiliter confutari, &quàm mendaces sint deprehensi qui de magnis inferiorum rerum mutationibus per Cap. I. eas uoluerunt iudicare. ED multos abducit ab ista ueritate fallacia astrologorum persuadentium imperitis, nullam unquam fuisse legummu tationem, nullum prophetarum aduentum, nullum in rebus humanis euentum admirabilem, quem magna aliqua siderum superiorum Saturni ptaesertim atque louis coniunctios non praecesserit. De qua re illi cum coràm uel consectaneis uel rudioribus quasi de re certa atque confessa in tabulis disserunt, &per tot millenanannorum discurrentes haec, inquiunt, illa est constellatio quae diluuium scit, haec Mosem peperit, illa Iesu aduentum, haec Machometi legem antecessit, nemo est fere qui non moueatur, &uel descendere in eorum sentertiam, uel ad dubitare aliquid saltem non cogatur. Quare quoniam hac parmaxime lędit religionem ista professio, uolo occurrere isti pestilentię priusquam ipsa totius artis fundamenta conuellamus, quoniam tantum hocico errant astrologi, ut si etiam in caeteris bene sentitent, defendi hic tamen non possent, non solum quia de rebus praedicunt quae indubium est colo non subesse, sed quia ipsę quibus in praedicendo regulis utuntur errore continent &in historia &in astrologia manifesti ssimos, quod priusquam rationibus ostendamus, ipsa satis potest experientia certum his facere qui uim rationum minus peruidebunt, quoniam omnes qui ex huius constellationibus de fectarum legumque mutatione siue successu diuinare aliquis uoluerunt, falsi atque mendaces sunt deprehensi. Olim mathematici, cum duraturan coepit Christi fides pullulare, non plus eam annis dixerunt, à cuius tamen initio iam millesimus quadringentesimus non gesimus quartus annus euoluitur. Albumasar uel author uel inuentor huius erroris, eandem legem, hoc est nostram permansuram dixit ad anno1460. quia scilicet tot sunt anni quos uocant annos Solis maximos: Praeterierunt anni illi nec ipsa praeterijt, quia scilicet coelum &terra praeteibunt, Verba autem Domini non praeteribunt. Nec tamen de sua, hocesls Mahumetis lege ueriora praedixit. Abraam Iudaeus anno Christi mille simo quadringentesimo sexagesimoquarto Messiam eorum uenturum os xit ex astrologica obseruatione, quòd tunc scilicet ea primum erat reditus dura siderum positio sub qua olim Moses ex Aegypto populum eduxeras &eductis dederat legem. Ego proximo ante eum anno natus, cum iam tri gesimum agam experimento didici praedictionis istius falsitatem. Arnaldus Hispanus nobilis quidem medicus sed ad superstitiones paulo nimis propensus ex astrologica uanitate, plerisque alijs adiectis antichristum no bis anno gratiae 1345. comminabatur. Fluxere ab eo tempore anni iam supra centum quadraginta octo, &nullus adhuc antichristus nisi quales etiam multi tempore apostolorum.