Latin
CAPVT QUINTVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT QUINTVM. GEd iam examinemus an quae sequuntur opera diem quartum respondeant Dhis, quae postaduentum Christi euenisse compertum est, ut tunc demum hanc nostram expositionem ut ueram ut stabilem recipiamus, cum illi undique attestari, &consonare omnia cognouerimus. Videamus quid fiat post diem quartum. Producunt aquae, pisces, &aues: producit terra, pecora, &iumenta. Reuocemus ad mentem quid superius per aquas diximus significari, quae sub coelolocatae, collectae sunt ad locum unum, quid item per terram, quae ab illarum diluuio facta est immunis.