Latin
CAPVT QUINTVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 56
Unproofread scanNot analysed yet
Diximus per aquas gentes, per terram Israëlitas figurari, quod &multis cum testimonijs Prophetarum, tum similitudinis rationibus comproba uimus. Vidimus autem ante Solis exortum steriles aquas nihil producere, quod esset bonum. Terram autem feracem quidem, sed exigui fructus, olerum, scilicet, atque herbarum. Post Solem &aquae maiori etiam quàm terra foecunditate duo genera proferunt animantium, aues &pisces. Ter ra non iam contenta arboribus &fruticibus, &magna pecora, &iumen ta producit. Nónne uidetis me etiam tacente impletum uerbum boni Simeonis, ut esset hic noster Sol. lumen ad reuelationem gentium &gloriam plebis tuae Israel. Nónne habemus sub oculis expressam, si nihil aliter interpretemur &gentium uocationem, &transformationem terrestris Hierusalem, umbratilisque synagogae in ueram ecclesiam, &perpetuam Dei coelestemque ciuitatem. Ante Solis exortum aquae nihil producunt. Terra producit aliquid, sed tenue, sed exiguum. Quoniam ante Christi aduentum apud gentes nullum specimen uitae, nullus fuit fructus uerę religionis. Apud Israelitas fuit quidem uitae spes aliqua, &uiam lucis ex parte cognouerunt, &ueram coluerunt religionem, sed inchoatam, sed imperfectam, donec ille ueniret, qui est uia, ueritas &uita. Et nisi ad hoc mysterium recurramus, afferat mihi quispiam rationem, cur terrae ornatum &sobolem ita partitus est, ut alia quidem ante Solem protulerit, alia autem post Solem. Cur item ante solem nihil producunt aquae, terra aliquid producit. Cur duo genera animantium ab aquis, unum duntaxat ge nus à terra producitur. Cur auis aëreum animal aquis asscribitur. Nam (ut agamus de primo) non satisfacit si dicamus quod quidam dixerunt, herbas &plantas de terra educi ante facturam Solis, ne uirtute eius creatae ui derentur. Nam multo magis eadem ratione, &pisces, &aues, &omnis elementorum ornatus debuit fieri ante Solem, ne uirtute eius factus crede retur. Reliquisset igitur suspitionem Moses, &si ad plantas, utpote imperfe ctiores producendas Solis lumine opus non fuisse, fuisse tamen ad animalia producenda, quae sunt perfectiora. Consequens enim, ut si illo non adiuuante perfectiora in lucem uenissent: possent &sine illo fieri quae sunt minus perfecta: Non reciprocatur autem ratio, ut si absque eo fuerint facta quae sunt ignobiliora, utpote plantę despicatissimum genus uiuentium, potuerit etiam eius opera non intercedente produci omnigena animalium na tura. Verius igitur, unde nos diximus, authoris consilium inuestigatur. Similiter si dicat aliquis, relata ad aquas animantia, quae in aquis degunt, uide bit unum potius genus ad eas, duo autem ad terram fuisse referenda, quia auium terram potius quam aqua domicilium est, &citra omnem controuersiam, si animalis naturam consideremus, aut terrestre, aut aëreum animal auis est, aquatile nullo modo est. Sed audite altissimas omnium rationes, ad Christi, ad ec clesię nos mysteria uel inuitos trahentes.