Latin
DECRETA ASTROLOGORVM CIRCA MAGNAS CON
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 551
Unproofread scanNot analysed yet
Iuniores quoties nobis ex aliqua superio rum planetarum coniunctione fallacis prophetae aduentum annunciarunt? praesertim ex ea quae in Scorpione louis &Saturni abhinc decem annis coniunctio fuit, nullus tamen adhuc fallax propheta mundo praetereos apparuit. Ipse Alliacensis scribit, quo anno Constantiae generale concilium celebratum est, praedixisse astrologos; nullam futuram in ecdesia pacem, sed religionis exitium, dissensionesque in ea designari, ex loue in prima domo in anni figura retrocedente, &tamen scisma illud magnum quo nullum unquam majus fuit in ecclesia nec diuturnius, per quasraginta annos iam confirmatum, eo primum anno extinctum est solita pace &tranquillitate ecclesiae reddita, quod satis certe potuit mouere ipsum Alliacensem, ne quam ultra isti uanitati fidem adhiberet, qui &ipse eb illis forte persuasus uerebatur ne illud nobis scisma paulo post antichri sium apportaret. Erant aliae quas narremus istorum de legibus sectisque Praedictiones ipso deinde euentu inficiatae, sed puto istas satis facere cum non sint alij in ista arte tantae authoritatis quantae apud omnes astrolo& habentur, quorum praedicta ipsis experimentis confutata declarauirius, nunc ad rationes descendamus.