Latin
CAPVT QUINTVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 57
Unproofread scanNot analysed yet
Et profecto si omnia (ut inquit Aristoteles) uero consonant consonare omnia maxime Christo debent, qui est ipsa ueritas. Qui non ab re non de nihilo Hebręis totiens dicebat: Scrutemini scripturas, ipsae sunt quae testimonium perhibent de me, &prędicta de se tam multa. Imò omnia in lege, in Psalmis, in Prophetis asseuera bat. Sed caecutimus nos saepe ad tantam lucem, nec nisi reuelanteco oculos nostros considerare possumus mirabilia de lege eius. Veniamus eo nobis opem ferente ad mysteriorum figurarumque reuelationem. Duo ex aquis animalia, unum ex terra producitur, quia maior fuit plenitudo credentium ex gentibus quàm ex ludaeis. Terra autem etsi minus multa, perfectiora tamen producit animantia, his quae aquae producunt iumenta, scilicet, &quadrupedia omnia. Quia &si plures ex Ethnicis crediderunt quàm ex Hebręis, perfectiores tamen qui ex Hebraeis, ex quibus Aposto li fundatores totius religionis. Duo item genera diuersa duplicemque naturam aqua educit, auium &piscium, unam tantummodo terra, quoniam ex Gentibus alij quidem deseruitio daemonum, alij de lege naturae ad Christum transferuntur. Hebraeus omnis Hebręus tantum quia non permissum illi uiuere intra terminos naturae: cui data lex Dei est peculiaris ei, neque reliquis gentibus communis. Neque enim fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestauit eis. Significant igitur nobis pisces, qui à daemonum cultu ad nos uenerunt, non solum quoniam aquę (ut supra ostendimus) figurant Gentium impietatem, sed quoniam per hęc quę in aquis degunt animalia, improbos daemones significari saepe in sacris literis attestatur lonethes Chaldęus: Significant aues, qui de naturę institutis ad gra tiam sunt translati. Cuius manifesta ratio ex his, quę in prooemio huius li bri abunde scripsimus de naturali supernaturalique felicitate. Ostendimus enim &coelum expressissimum esse simulachrum supernaturalis foelicitatis, &naturalem felicitatem secundariam quandam &imaginariam po tius quàm ueram esse felicitatem. Quare qui hanc consequuntur naturę legibus utentes per aues, congruentissime denotantur incolas non primi &ueri coeli, sed aëris, quod secundaria &imaginaria quadam ratione coeli etiam sibi uendicat nomen. Vnde &uolucres coeli, &aues coeli, tam crebro in diuinis literis appellantur. Videte autem quàm &profundo factum consilio, ut non ad aërem, sed ad aquam aues referantur. Quoniam qui secundum naturam uiuebant, Gentium tamen &ipsi populus censebantur. Quippe qui &Gentes uocabant, &inter Gentes uiuebant, quales fortasse &Socrates &plerique philosophorum. Propterea in commune utrunque genus ad aquas est relatum. Sed quantum Euangelicae quantum Apostolicae doctrinae hęc expositio conueniat in promptu est ostendere. Quandoquidem &conuersi ex Hebręis Apostoli à Paulo per boues, terrestria animalia: &à nostris doctoribus super Euangelium, in quo uendentes detemplo eijciuntur, sunt figurati. Et Christus Is aëlitas oues appellat, Apostoli autem, quibus mandata conuersio Gentium, piscatores à Domino sunt appellati, quorum princeps Petrus, qui Romę dominae Gentium, quasi oceani, quasique caetarum piscator erat futurus.