Latin
CONIVNCTIONIBVS MEDIIS A VARIIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 575
Unproofread scanNot analysed yet
At neque ista Virgine (ut dicunt) ascendente natus est dominus lesus, alioquin per duas ferme horas ante mediam noctem in lucem apparuisset, quem execclesiae traditione media nocte natum accepimus, quare nec ter tia (ut quidam dicit) Librae pars sed decima potius, cum oriebatur natorum desideratissimus horoscopum occupabat. Vnde illud etiam falsum osten ditur quod blasphema uoce disseminant, fuisse in ea genitura Martem in domo mortis, unde illi per crucis supplicium fuerit moriendum, neque enim potuit eo loco esse Mars, nisi Virginem fariamus horoscopum, quod ab lora illius geniturae magnopere esse diuersum declarauimus. Sed instabit aliquis si de ea coeli parte Martem auferimus, collocaturos nos eum in orcidente, ubi etiam uiolentae mortis pericula minitetur. Ego uero ab eotum decretis nihil recedens olendam ex ca genitura uiolentae mortis exieium non pręsignari: nam quanquam Mars septimo loco in discrimen uitaenatum adducat, scribit tamen Maternus minui id infortunium si nocturhafuerit genitura, item si Mars in domo aut finibus aut sua fuerit altitudins tum etiam si octauo loco fuerit inuentus, unde expressior nulla mortis significatio, obsistere tamen Martis mi lignitati louis benignitatem, si fuesit in horoscopo, &horoscopus ipse sit in domo louis aut Veneris quae fella prospera se loui radiatione coniungat. Ex his autem non unum aut alterum sed plane omnia in iesu genitura inueniuntur. Nam &noctu nec filenatus est, &Mars in Ariete, hoc est in suis laribus fuit, &horoscopus srat Libra domus Veneris quam tamen fere partiliter Iupiter illustraret, tum Venerem in Aquario constitutam trigoni radij amica sibi societate iun gebat, quibus illud &adijcias Lunam, quae imperat nocti in nocturna na qustate foeliciter se habentem mortis domum tenuisse, uidebis necessario nonam mortem ex ista siderum positione pronunciandam, erat enim in Tau rô, hoc est, in sua quidem sublimitate, &luminibus aucta, &quo loco gau det, hoc est octauo felicissimo Solis conspectu defluens ad Venerem, apud qiuam hospitabatur nullis uel Martis uel Saturni radijs infestata, sed nec discedens ab eis, nec ad eos uadens, hoc est, nullo illis societatis uinculo col ligata. Adde Venerem &domus mortis &horoscopi pariter dominam nulla uel Martis uel Saturni inimica radiatione percussam, fotam radijs louis bonum sibi exitum promittentem. Oblatus est igitur quia uoluit nonqua eum coeli furor ad supplicia crucis impegerit. Sed non pofest hominibus temerarijs nulliusque pudoris occasio unquam deesse aliquid garriendi. Nam finge quouis loco Martem fuisse, ansam habebunt nihil minus aliquo modo delirandi.