Latin
CONIVNCTIONIBVS MEDIIS A VARIIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 576
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim statuatur in horoscopo faciem hinc referri depalmatam colaphis caesam &sanguine deturpatam, etiam Martium illum hominem &in se gladios dicent attulisse interitus Si secundo loco ab horoscopo, afferri paupertatem &rerum omnium inopiam: si tertio, nullos fratres: si quarto nullum patrimonium, ut qui Dauidis filius Dauidis tamen temporarium saltem regnum non obtinuerit: si quinto, nullos filios: si sexto, datos in necem omnes suos seruos: si septimon &octauo loco habes, quid dicant: si nono o beatos astrologos, cum dicas Maternus, qui in nona coeli regione Martem habuerit in sua domo, futurum hominem bonis daemonibus terrori, cuiusque aduentum praui daemo nis spiritus fugiant, &ex eis homines laborantes non uerbo sed sola suilis beret ostensione, quantis igitur credis ista clamationibus &plausibus sectaturos diuulgaturos astrologos, si ibi forte nascente domino Martis stel la constitisset. Quod si coeli culmina tenuisset orbis statim subiecti legibus eius imperium pronunciarent, eum praesertim primum cardinem lupiter occuparet, si undecimo eum loco apprehendissent, Carolos Constantinos attulissent in medium, "cunque pro Christi ecclesia Caesares pugnauerunt: si duodecima, de inimicis insidijs quaererentur, inter quos etiam se ipsos inuenirent, ita insanis, ut dicitur, occasio semper infurendi. Sed audi de Saturno etiam quid dicant. erant enim in nona coeli religione in signoominorum, at inquiunt, facit prophetas &sacerdotes, quid quòd retrocedium Debet hoc omnino minuere illas promissiones, faceret ergo prophetim plus quàm prophetam facere non poterit qualis loannes bap. an igitur poter diuinum afflatoremque omnium facere prophetarum? Erat Saturnus eodem loco &in eodem signo constitutus cum nata est Eleonora Galeoti fratio filia uirgo quidem illa pudica &moribus integerrimis, sed nec uel Anpuel Delbora uel Casandra. Sed persistite quaeso astrologi admirabiles in proposito dogmate, &uideamus quid ibi Saturnus in sua natiuitate sigs ficaret. Scribit Abraam uester in lib. de natiuitatibus, qui sic Saturnumnbuerit collocatum, hoc est, nona coeli regione, eum malum fore Christias num. Videtis quàm bellè dogma uestrum confirmauerit. Quis enim audem Christum malum dicere Christianum, qui nec fuerit Christianus? ô homi nes ridiculos &nunquam certe satis irrisos. Esculanus ille superstitioms qui fertur Magus, natus est, ait, lesus in stabulo, quia imum coeli tenuitos pricornus, &alius rex, inquit, fuit Iudęorum, quia horoscopus erat LibrHebraei enim Saturnij sunt, Saturni regnum Libra, quasi non singulis etiam mensibus multi nascantur his conditionibus qui nec nascuntur in stabulis, nec Iudaeorum reges etiam inscribuntur. Sed iam nimis multa de istis nebulonibus. QVAE DE MAHVMETE DIXIT ALBVMASAR EXPErimento falsa esse deprehensa. Cap. XV.