Latin
DISPVTATIONVM IOANNIS PICI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 580
Unproofread scanNot analysed yet
QUO ORDINE SIT PROCEDENDVM IN CONVELLEN. dis Astrologorum fundamentis: Item fieri non posse ut aliquando ad eadem loca sidera omnia restituantur in quiCap. bus semel fuerunt. XCESSIMVS ordinem institutumque nostrae commentas tionis, in qua erant radices prius astrologorum conuellendae quàm ista fastigia magnarum coniunctionum, ma gnorum orbium, &id genus alia excideremus, quando illis sublatis corruere ista erat necesse. Quis enim illis fidemadhibeat per magnas coniunctiones de regnorum religionumque mutatione pronunciantibus? Cui constiterit iam signa illa, Arieten Leones, Cancros, Sagittarios, in quibus congredientes louem &Saturnum facere haec putant, ea nulla esse, aut si qua huiusmodi sint, in coelo eo non crse in quibus supputantur? tum Saturnum louem reliquosque planetas, eueu ta non efficere, &uicissitudines rerum inferiorum. Quae si efficiant, deeorum tamen efficientia natura proprietate, uel ratione uel experientia nihil esse compertum, &cum ex alia aliud coniunctione proueniat (si quidem prouenit ab illis) non posse dijudicari haec apud illos apud quos ipsarudimenta istius artis adhuc sunt in ambiguo. Videbimus enim in his quępr stea disputabuntur nondum esse confessum quae sit hora putanda coniunctionis, anni an initium, quo uertente illa contigerit, an quo potius uerte te sidera ipsa congrediuntur, tum neutrum ex his temporibus assequi eos posse, quare in dubio relinqui coniunctionis horoscopum, uidebimus Item si constiterit de horoscopo, de ratione tamen thematis disponendi, ni hil adhuc constare, sed esse in incerto ubi duodecim locorum initia recte con stituantur, atque illis etiam constitutis de uirtute tamen ipsius loci, quod prin cipium, quod medium, quod extremum illis non liquere, quibus ignoratis sicut qua coeli regione coniungantur, ita quid sit factura coniunctiosom ri non potest, cum significati fere omnis uarietas ad locorum, quos uocant domos, naturam proprietatemque redigitur. Et quia in istis maxime coniunctionibus illud solent obseruare, uter planeta super alterum exaltetur uidebimus nescire eos adhunc quid ista sit exaltatio quam ipsi uulgo uocans eleuationem. Et cum item referat plurimum quis loco ipsi, uel copulationis siderum superiorum, uel defectus luminarium, planeta in primis dominetur. Videbimus ita controuersa esse omnia ista iura imperia authoritatesque planetarum, ut nullius ferè signi pars aliqua inueniatur, de cuius principe &domino certum aliquid habeatur apud Astrologos. Sed non omportet hic enumerare istius artis fundamenta quae postea conuellentur.