Latin
DISPVTATIONVM IOANNIS PICI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 581
Unproofread scanNot analysed yet
Cum quibus (ut prius dicebam) ruere etiam omnia oportet quae per magnas coniunctiones, &id genus alia de diuinis miraculis audent pronunciare. Verum cum hac maxime parte proprietatem religionis offenderent, in tollenda hac peste, omnis celeritas mora uidebatur, praesertim quòd efficacissime confutari uidebatur integra re astrologica &nihil in caeteris la befactata, si pars haec de magnis coniunctionibus falsa conuinceretur, atque ubi maiores fortioresque uidentur in illis potius expugnarentur. Nunc reuertentes unde sumus digressi, pergemus prima istius artis fundamenta ordine consequenti radicitus extirpare. Neque uero silentio praetereundus error apud astrologos inuulgatus, in quem lapsus Albumasar &plaerique alij putantes fore aliquando, ut ad eadem loca ita omnia sidera restituantur, ut similis omnino coeli dispositio &coelestium omnium inter se positus habitudoque inueniatur, atque olim etiam fuerit, unde putant illud euenturum, ut sint etiam res eędem apud nos quę olim fuerunt, ijdem homines, iidem euentus, eadem bruta, &omnino conditio eadem omnium inferiorum, quod quidam deinde astrologomistae profundius examinantes, con sectaneis solent dicere in aurem, haec est illa Christianorum resurrectio, quam &Hebraei sperant &Mahumetenses. Fuerunt certe illi prophetae, maximi astronomi, sed celauerunt mysteria haec populum &idiotas. Pu lauerunt enim esse numerum annorum communem mundi &dierum cum quibus loca planetarum &stellarum certificari possent, &quando ille com pletus erit quòd omnes stellae erunt ad ipsummet punctum reuersae, &propter hoc omnes res redibunt quales fuerunt. Nos uero istam insaniam coarguere pluribus non est necesse, quoniam Haly ipse in expositione primilibri apotelesmatum ex sententia ipsius Ptolemaei idem dicentis, illam indignanter etiam obiurgat, nec esse aliquem, ait peritum arithmeticę, cui non iste error euidens fiat. Tum post eum Nicolaus Orem philosophus acutissimus &diligens mathematicus in tractatu de proportionib. proportionum, mathematicis rationibus opinionem illam falsam &impossibilem demon strauit, putantem scilicet posse eandem unquam coeli &siderum redire po sitionem, quae aliâns fuerit, qui cum sufficienter hoc munus impleuerit delegandum ad eum lectorem existimaui, ne, quod hactenus nusquam fecimus, facta faceremus.