Latin
QUAS RES ASTROLOGI VARIARI INFLVXVS SU
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 583
Unproofread scanNot analysed yet
an de dialiqua potius extrinsecus immissa: siue à 12. coeli locis, siue à signis, siue à mutuis inuicem radiationibus hausta. Si primum respondeant, non possunt proprietates illas mutare, nisi &ipsa astrorum substantia commutetur, quod nec ipsi (ut puto) sunt concessuri. Si secundum malint, erunt coe sestia corpora omnium corporum ignobilissima, quae nihil ferè à propria natura, sed penes extrinsecus ingruentem uim &affectum omnia faciant, quandoquidem substantia corporalis tanto perfectior, quanto ab illa effluens operatio magis de intima substantia operantis egreditur. Et haec quidem in uniuersum generaliterque dixerimus, nam insania opinionis tunc maxime riucescet, cum particulatim modos examinabimus quib. mutari uirtutes siderum putant, in quibus excutiendis seriem seruabimus errorum fabulaiuque suarum. Quod iam facere aggrediamur à 12. coeli domib. exordientes, pro quarum diuersitate non solum intendi atque remitti, sed alium omnino penitusque diuersum &signorum &siderum defluxum fabulosissimè comminiscuntur.