Latin
DOMVS ASTROLOGORVM QUAM NVLLO NIXAE FVNDAMENTO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 583-2
Unproofread scanNot analysed yet
DOMVS ASTROLOGORVM QUAM NVLLO NIXAE FVNDAMENTO, &quàm in earum uirib. explicandis astrologi inter se pugnent. CAP. III. Vodecim domos apud astrologos celebratas nemo ignorat, non omnino rudis istius artis, ad has mihi uidetur omnis ferè significatio defluxuumque proprietas ab illis tandem referri. Nam si de natura alicuius quaeras planetae quid nam efficiat cuius rei argitor &author habeatur: nihil definitum &certum respondebunt, nisi quòd natura domus in qua planeta reperiatur, ita ut quae in commune de proprientib. dicere solent planetarum fere omnia ad ea uideantur accedere quae sub comuni uoce multiplicem habeant rationem. Quid enim magis est generaein ratione planetae quam ut sit bonus aut malus, hoc est felicitatis author, aut infelicitatis. Et tamen hoc quoque in sideribus firmum atque idem semper non est, sed in malo loco bonus planeta nocet, in bono malus prodesse ab illis exi sumatur. Denique Iupiter ut pro omnib. unum dicam, in oriente collocatus tam differta seipso cum paulum supra orientem in eum quem uocant duodecimum coelilocum commigrauerit, quam ignis differt ab aëreaut ab aqua, quam lepus ab asino, asinus ab elephante. Nam in oriente maxima semper bona in duodecima domo quae attigua est orienti, magna saepe mala decernit, illud louimaxime proprium opes ut largiatur, atque diuitias, tamen tertio octauoque collocatus frequenter patrimonium dissipat, cum sua natura nobiles faciat &sapientes. Octauum locum si tenuerit faciet ignobiles, &quorum fufor ad insaniam, ut Maternus ait, euadat. Postremo quid magis est Iouis proprium quàm ut beneficum sydus existimetur: cum &fortunator plane tarum, &magna coeli felicitas nominetur. At tertio loco constitutus, neque bonus, inquit Maternus, est neque malus. Sexto etiam loco collocatus maxi ma etiam mala decernit, cuius rei reddens rationem Maternus adijcit: Lo cus enim sextus habet malitiae propriam pręrogatiuam, &quaecunque stella in ipso loco fuerit, id est sexto, ad decernenda mala maximas uires ex loci uitio mutuabitur, haec ille.