Latin
DOMVS ASTROLOGORVM QUAM NVLLO NIXAE FVNDAMENTO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 584
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeramus igitur ab Astrologis, unde tanta tam subita, tam perpetua in diuinis corporibus sit diluuio, quae pro firmitate immutabilitateque suae substantiae naturae propriae tenacissima suique sem per similia iure crederentur. Sane duo tantum fingi modi possunt quibus io fiat: Alter, ut locis illis inditas uires ac potestates uarias intelligamus, quas subiectis sideribus influant, quod allata Materni uerba uidentur significare: Alter, ut nec quidem accipere aliunde neque affici aliter atque aliter ipsum planetam existimemus, sed quemadmodum pro diuersa ad terram expositu sideris habitudine, proiectus radiorum uariatur. Variari quoque inocredamus radiorum uim &efficientiam. Vtrum maluerint dicere insaulem coarguentur. nam si fluere à loco uires huiusmodi ad planetas respondelus interrogabimus deloco quidnam sentiant? an quod ueteres aliqui, locun esse spacium nudum à corporibus separatum? An, quod Aristoteles, uit mam superficiem corporis ambientis? Si spacium ac interuallum, fateam tur cum eisdem etiam philosophis nullas huiusmodi interuallum habeuirtutes ac proprietates, quandoquidem formas naturales non meros di mensus, &nudam intercapedinem consequuntur. Si corporis ambients ultimam superficiem, potest quidem huic loco aliqua uis inesse qualis se licet corpori, cuius etiam superficies à qua deinceps ambitum corpus ass ciatur. Sed quae nam iua corpora? quorum extremum siderum locus e stimabitur? Certe quaecunque illa dicantur, siue extimus omnium globus siue sideri unicuique iunctus &proximus, nulla erit pars huiusmodi corfrum quae &orientem, &occidentem, &summum coeli ac imum &caese ra loca unius diei reuolutione non ambiat, quare si uirtus ab illis partibu erit, non erit eadem uirtus semper orientis neque eadem occidentis, sed plnatura praesentis illius corporis inibi collocati, uirtus quoque ipsamu bitur. Postremo hoc ab illis dici non potest, quoniam signa. 12. quaeals praeter domos in ipsis domib. esse dicuntur, sicut planetae in domibus &in signis, ea inquam signa, summa omnium sphaera ab illis describuntur, que &ipsa quemadmodum &planetae à domo in qua sunt, uires naturamque tuari dicuntur: nam dicunt Arietem non eadem facere in oriente quę facitin occidente, atque idem de alijs signis quae in octaua si nulla superior, aut inta quae summa existimatur sphaera accipiuntur. Haec igitur cum nullo corporambiantur, non est ubi uirtutem istam domorum cogitemus praeterque immo bili spacio &interuallo, quod corporibus occupatur.