Latin
CAPVT SEPTIMVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 59
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si Baptismus Dei filios facit, filius autemimago patris, nónne totius trinitatis uirtus operans in baptismo illa est, quae dicit: Faciamus hominem ad imaginem nostram, Si igitur sumus ad imaginem Dei, sumus &filij. si filij &haeredes sumus, hęredes Dei, cohęredes Christi. Sed qui sunt filij? scriptum à Paulo est, Clamare nos, Abba, pater, in spiritu sancto. Qui igi tur spiritu uiuunt, hi sunt filij Dei, hi Christi fratres, hi destinati aeternae hęreditati, quam mercedem &fidei &benè actae uitae, in coelesti Hierusalem feliciter possidebunt. Expositio primae dictionis, id est, In principio. Am ad calcem uentum est operis, septiformi uniuersi contextus expositione decursa, sed superesse aliquid adhuc cognosco, intactum à nobis &indiscussum, quod etiam primo loco exponendum uidebatur, id est, quid sibi uelit prima dictio legis, quę est. In principio. Non temere autem aut sine causa de hoc principio, in fine totius operis dicere uolui, nec autem de Dei filio hic sum disputaturus, quod est principium, per quod facta sunt omnia. Est enim sapien tia patris. Nec probaturus idem sentire cum nostris, hoc loco ueteres He braeos, quod alibi faciemus, sed cogitamus per aliam interpretandi rationem, gustum dare lectoribus Mosaicae profunditatis. quod non antea faciemus, quàm cum de dogmate quodam, quod uerè paradoxon est, antiquio ris Iudaicae disciplinę, paucula deliberauimus. Firma est sententia omnium ueterum, quam ut indubiam uno ore confirmant, omnium artium, omnis sa pientię &diuinae &humanae integram cognitionem, in quinque libris Mosaicę legis includi, dissimulatam autem &occultatam in literis ipsis, quibus dictiones legis contextę sunt, quo modo nunc declarabimus. Sumamus gratia exempli, primam particulam libri Geneseons, uidelicet ab exordio, usque ad locum ubi est scriptum: Et uidit Deus lucem quod esset bonum. Est tota illa scriptura tribus ¢um elementis cognomentata, quę eo modo disposita, quo ibi sunt dictiones constituunt quas legimus, nihil nisi commune &triuiale pręseferentes.