Latin
60.1 to 60.5
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 60.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Corticem, scilicet, constat hic literarum ordo, hoc textum medullae interius abditae latentium mysteriorum, at uocabulis resolutis, elementa eadem diuulsa si capiamus, &iuxta regulas quas ipsi tradunt, quae de eis conflari dictiones possuntu, ritè coagmentemus, futurum dicunt, ut elucescant nobis, si simus capaces occlusae sapientiae, mira de rebus multis secretissima dogmata, &si in tota hoc fiat lege, tum demum ex elementorum hac, quae rite statuatur, &positione &nexu, erui in lucem omnem doctrinam secretaque omnium liberalium disciplinarum: dixi autem, si simus capaces occlusae sapientiae. Nam fieri potest, ut tractantibus nobis dissoluentibusque, &componentibus aliquas dictiones, patiantur inde multa uocabula, multiplex item series orationis, quae magna doceat, magna significet, sed nisi aliquis deca re doctrinam alibi sit consequutus, quid illa significent non intelligens, quasi inutilia atque fortuita non contemnere non potest: neque enim dogmata &doctrinas ibi discere possumus, sed solum possumus agnosces re. Haec ego, ut non probo asserens uel attestor, quia de eis nec feci pericu lum, nec me facere posse confido, ita neque nego neque contemno, tùm quia magnos haec opinio habet authores, tum quia de Mose qui in totam domo Dei fuit fidelis, maiora etiam facile credi possunt. Quae autem mihi, non illas quidem abyssos intranti, sed huius maris litus radenti, gemmarum diuitiae occurrerint, quas neque Hermus neque Pactolus apud poëtas ferredicuntur, non ingratum fore putaui, nostris hominibus si pu blicarem. Libuit periclitari in prima operis dictione, quae apud Hebraeos. Bresit, apud nos In principio legitur, an ego quoque usus regulis antiquorum, eruere in lucem inde cognitu dignum aliquid possem. Igitur praeter spem meam, praeter opinionem inueni, quod neque inueniens ipse cre debam, neque credere alij facilè potuerunt, uniuersam de mundi rerumque omnium creationerationem, in una ea dictione, apertam &explicatam Rem dico mirabilem inauditam &incredibilem, sed mox credetis, si attenderitis, &res ipsa uerum me demonstrabit. Dictio illa apud Hebręos hoc modo scribitur nouena Ex hac igitur, si tertiam literam primae coniungamus, fit dictio ax id est, ab: si geminatè primae secundam addamus fit 122 id est, bebar: si praeter primam omnes legamus fit n*.