Latin
QUAE SIT ASTROLOGORVM DE ASPECTIBVS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 592
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sunt de aspectibus planetarum astrologorum deliramenta, quae statim audita homo philosophus nullo etiam coarguente damnabit, cum nulla possit ratione defendi, ex sola distantiae interuallique diuersitate duarum ad idem conspirantium causarum naturam &proprietatem adeo commutari. Illud autem quaero primum ab eis, haec quae de aspectibus dicunt ad ipsos ne planetas an ad planetarum tantum effectus uelint referenda? hoc est cum radijs quadrangularibus la cessiri louem à Marte, foueri Venerem trigona louis radiatione loquuntur ipsa corpora intelligant planetarum huiusmodi aut bonis aut malis affectionibus promoueri, an illa quidem nihil inuicem pati, nihil sentire hulur modi mutationum. Sed quid erga nos faciant, &quonam pacto subiecta corporea moueant tali loquendi genere significari. Siue enim hoc potius siue illud respondeant, mille undique laequeos, mille angustias incidunt Nam si putant planetas inuicem moueri &quasi amicitias &odia extrcentes nunc seamico fouere complexu, nunc mucronibus radiorum hostilem in modum persequi atque inuadere, reclamabit non solum diuinus Iob apud quem legimus Deum facere pacem in excelsis suis, sed cum sue Aristotele Peripateticorum uniuersa familia, apud quam certum est co pora superiora locorum sola uarietate mutari, qualitates illas sub Lun exceptas nec accedere illuc ullas neque decedere. Quod si prorsus conte dere illas uolunt, certe quod ad noxias attinet qualitates, si concedant, en plodendi ab omni philosophorum coetu uidentur, cum ignorare omninnaturam coclestis patriae uideantur, qui in ea esse putant quod iniuriamu cere possit uel sustinere, quare si qua in sideribus passio est admittende non alia saltem quàm quae perfectio potius est dicenda quàm passio aucum à Sole Luna illuminatur, quae non alia ratione ab eo tunc patitur, quar ab eo patitur aliquis à quo beneficium accipit. Laedi igitur stellam à sto la, uel obsideri, uel infici, uel debiliorem deterioremue fieri, &ex benefiu noxiam, ex potente infirmam reddi, tam est remotum ab omni ueritate, qua ab omni nialo remota est omnis natura coelestium. Quod si pati iniuriar sidera possunt, certè quae sunt nobiliora perfectioraque ab ignobiliorib. prti eam non debent, ut illud saltem colligatur non omnia ab omnibus affici mutuo posse atque moueri, sed quaedam à quibusdam ut alia quidem agant tantum, aliqua patiantur. alioquin illud quomodo non erubescuns Solem dominatorem regemque planetarum, &sicuti luminis ita potestatus summum coelestium fontem, sic tamen in numerum ordinemque redigene ut ipse quoque aliorum radijs, aut uictus langueat, aut parum salutaris cuadat, &cum omnis ab eo planetarum uirtus deriuetur de proprio (rs dici solet) telo patiatur. Sed mittamus haec omnia quae illis forte absurda non uidentur, &de planetis (ut uolunt) statuamus illos affici atque moueri. Illud respondeant, quamnam habeat rationem, ut quae proxima sidera sint nihil se moueant, eadem facta remotiora sentire se inuicem &pati mutuo incipiant, ita enim de aspectibus cum loquuntur solent definire.