Latin
QUAE SIT ASTROLOGORVM DE ASPECTIBVS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 593
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si Cancrum teneat Iupiter, Mars Leonem, inter quę signa nihil interiacet asynde ta esse dicunt sidera louis &Martis, hoc est nulla rodiorum siue aspectuum topulatione coniuncta, tum uero cum Mars procul magis factus à loue ad Virginem commeauerit, &Martis louem, &louis Martem participare putabunt. Quo quid absurdius dici potest aut magis remotum ab omhi philosophia? cum illud sit uulgatissimum omne quod agit in aliud quanlo proximius est patienti tanto agere illud efficacius. Hoc igitur quod iuniores aspectum uocant, cum non sit aliud quàm radiatio, sic etiam à uete ribus nuncupata, hoc est luminis sui atque uirtutis in alium propagatio, &(ut sic dixerim) elucidatio quaedam, quomodo nulla incorporea quae sunt proxima, efficax uero erit in remotissima? ut quid nam illis persuadet perinde atque à remotiore propinquioreue distantia radius extra fundatur, ita illum euadere alterius alteriusque naturae: Cum non possit (si ueram sequimur rationem) alia inde diuersitas prouenire quàm ut debilius forllusue patienti planetae radius iufigatur. Cur autem proprietas etiam eius commutetur, causa nec fingi nec excogitari potest. Nam &si pro interual Iidiuersitate aut numerus partium interiacentium uarietur, aut ipsi inter Pplanetae diuersam positionis figuram sortiantur, illa tamen inefficientia ferum naturalium pro numerorum &figurarum diuersitate non uariatur, quoniam à numeris &figuris naturales uirtutes non proueniunt, sed anaturalibus formis pro quarum diuersitate figurae quoque ipsae stabiles *natiuae, non quales ex motu consurgunt aduentitiae, mouentur &uariantur. Neque uero minores incidunt difficultates si diuersitatem radiationis non in corporibus planetarum, sed in eorum effectu putent considerandam, ut scilicet nihil pati ab inuicem sidera dicant, sed uariam inter ea distantiae rationem illud efficere, ut radij profluentes aliter misceantur, proindeque uarij pro diuersitatibus mixturae effectus indeproueniant. Nam haec si respondeant primum obijcere illud possemus authoritate Plotini non posse radios coelitus diffluentes ita inuicem commisceri, ut noua uirtus aut forma proueniat, cum non sint illi aut corpora, aut liquores, aut affixae corporibus qualitates, quarum more nec in corporibus suscipiunt, ut scilicet uel inde inficiantur, uel pro substantiae conditione ex habitu suo aliquo modo permutentur, quare philosopho illi sat uerisimile non accidere radijs quod plurimis qualitatibus, ut ex aliqua concretione siue mixtura in aliam formam ex omnibus coalescentem aliquando commutentur, quod etiam non sine interitu confluentium ad idem simplicium particulariumque qualitatum solet euenire, quoniam in radijs non facile quis cogitabit.