Latin
CAPVT SEPTIMVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 61
Unproofread scanNot analysed yet
Seth, fundamentum. Rab. magni. Hisc. hominis. Berith foedere. Tob, bo no. Et totam si ordine consequenti orationem texamus erit huiusmodi. Pater in filio, &per filium principium &finem, siue quietem creauit, capunt, ignem &fundamentum magni hominis, foedere bono: haec tota ora tio ex prima illius Dictionis resolutione &compositione dissultat, cuius quàm altus quàm plenus omni doctrina sit sensus, haùd palàm esse omni bus potest. Sed ut aliqua statim, non tamen omnia omnibus aperta, quae per has uoces nobis significantur, notum omnibus Christianis, quid sit patrem in filio &per filium creasse. Quid item sit, Filium principium esse &finem omnium. Est enim α &o (ut scribit loannes) &ipse Principium se appellauit, &nos demonstrauimus finem rerum omnium esse, ut principio suo restituantur. Caetera paulò obscuriora, quid illa, scilicet, sibi uelint: caput, ignis &fundamentum magni hominis: quid illud sit foe dus, &qua ratione bonum dicatur. neque enim statim in promptu omnibus uidere, hic explicatam mundorum quatuor, de quibus agimus, omnem rationem, cognationem, item &felicitatem, de quibus postremò nos disputauimus. Primum igitur illud aduertendum, uocari à Mose Mundum, hominem magnum. Nam si homo est paruus mundus, utique mun dus est magnus homo. hinc sumpta occasione, tres mundos, intellectualem, coelestem &corruptibilem, per tres hominis partes, aptissimè figurat, simul indicans, hac figura, non solum contineri in homine mundos omnes, sed &quae hominis pars, cui mundo respondeat, breuiter declarans. Cogitemus igitur in homine tres partes, supremam caput, tum quae à collo ad umblicum proteriditur, tertiam, quae ab umbilico extenditur ad pedes sunt enim &hae in hominis figura, uarietate quadam disclusae &separatae. Sed mirum quàm pulchre, quàm examussim, per exactissimam rationem, tribus mundi partibus, proportione respondeant. Est in capite cerebrum fons cognitionis, est in pectore, cor, fons motus uitae &caloris. sunt in patre postrema genitalia membra, principium generationis. Itidem autem &in mundo suprema pars, quae est mundus angelicus siue intellectualis, est fons cognitionis, quia facta illa natura, ad intelligendum est. pars media, quae est coelum principium uitae motus &caloris, in qua sol uti cor in pectore dominatur: est infra Lunam, quod omnibus notum, generationis principium &corruptionis. uidetis quam aptè omnes hae mundi partes &hominis inuicem congruant. Designauit au tem Moses, primam quidem nomine proprio capitis: secundam autem ignem appellauit, &quia hoc nomine a multis coelum censetur, &quia in nobis haec portio principium est caloris. tertiam uocauit fundamentum, quia per eam (ut notum omnibus) totum hominis corpus fundatur &c subi stinetur.