Latin
CAPVT SEPTIMVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 62
Unproofread scanNot analysed yet
Adiecit autem, quòd haec creauit foedere bono, quia inter eas foedus pacis &amicitiae, ex naturarum cognatione &mutuo consensu, per sapientiae Dei legem sancitum est: quod foedus ideo est bonum, quia ad Deum, qui est ipsum bonum, ita dirigitur &ordinatur, ut quemadmodum inter setotus mudus unus, ita &cum suo authore postremo sit unum Imitemur &nos sanctissimum foedus mundi, ut &mutua charitate inui cem simus unum, &simul omnes per ueram Dei dilectionem, cum illo unum feliciter euadamus.