Latin
PARTES VNDE ORTAE ET QUANTVM IN EIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 616-2
Unproofread scanNot analysed yet
PARTES VNDE ORTAE ET QUANTVM IN EIS dimetiendis secum pugnent astrologi. Cap. XVIII. Am partes quibus utuntur in omni praedictione nónne meruu figmentum, res uana, dogma uoluntarium, numera inquium gradus inter hunc planetam &illum interceptos, &cum toli dem ab horoscopo gradus percensueris ubi numerus desinte pars erit ibi rei cuiuspiam significatrix, non aliter obseruanda quàm Pl netae, quàm stellae, quo praecepto quid fingi potest delirius? non solum quouirtus in coelo naturalis ubi nulla stella, ubi nec lumen, nec alia qualitas nturalis, sicuti nulla utique in eo gradu ad quem numerus ille terminatur. Vt. rum quoniam ista dinumeratio ad libidinem quoque fingitur, nec ullambus bere potest physicam rationem, Ahoasar nugacissimus reddere causam uer luit huiusmodi partium, quod antiquorum fecerat nullus. Sed ita tamen ar quid dixit, ut in summa loquacitate nihil loquatur. Nam uerborum eiti summa tandem haec est, cum fuerint Planetae duo significantes eandem remdistantia quae est inter eos habere uim quoque significandi, sed illam ab horoscopo dimetiendam, quoniam quę uentura sunt bona malaue sciantur, &gnito loco ad quem rerum suarum significator prouenit ab horoscopo, quam re gratia exempli cum Sol atque Saturnus sidera sint parentum, interuallum quo inuicem dirimuntur ab ascendente numerandum, &in gradu qui suerit numerus eius futuram significationem super parentes, ut in quo Solle Saturnique potestas in quendam modum quasi copuletur, hęc est subtilitas, Aboasaris in qua supponitur quod negatur, quodque in primis à nobis im detur, esse scilicet illi distantiae talem uim, ut similis interualli finis ductia ascendente uim aliquam habeat efficiendi, hoc quam habeat rationem reddere debuit, quod cum minime faciat, non est illa opinionis ratio, sed narratio, quae non solum, ut uidimus est inefficax, quoniam de quo quaeritur nihil probat, sed est falsa repugnans principijs astrologorum, quando partium authores (ut mox diximus) primas partes fecerunt ipsorum Planetarum, non rerum &euentoum, sed fuit à posteris postea id excogitatum.