Latin
PARTES VNDE ORTAE ET QUANTVM IN EIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 617
Unproofread scanNot analysed yet
In partibus autem Planetarum Aboa saris ratio quem habeat locum, dicentis partes accipi ab interuallo duorum planetarum, eandem rem significantium, praesertim quod nullius Planetę praeter quàm Solis &Lunę per se distantia accipitur apud Hermetem, qui author prius harum partium fuit in eo libro cui nomen fecit πάναρε τῷ. Sed à Planeta cuius pars quaeritur, &parte alterius luminarium, capit enim Veheream partem à parte Solis &Veneris, ubi deceptos Aboasarem &Alchabitium primolibro notauimus. Mercurij à parte Lunae quę fortunae dicitur, ipsoque Mercurio ubi illi quoque aberrauerunt. Martis à Marte parteque for lunę, louis à parte Solis &loue, Solis &Lunę ab inuicem, ut est omnibus manifestum. Nec alias res significari uult per partes, quàm quae quisque Pla neta cuius esse dicitur pars significat. Adde quòd rerum partes non accipluntur à Planetis, eas res apud astrologos significantibus, quoniam quidem Mars fratres significat apud omnes, &tamen pars fratrum à loue atque Saturno, nunquam autem accipitur à Marte. Et ueteres omnes partem coniugij corrogant à Saturno, cui Planetae cum nuptijs nullum coniugium esse uoluerunt. Commentum igitur illius Aboasaris non modo leue &nu gatorium supponentis id scilicet de quo disputatur, sed ab opinione authorum istius dogmatis de quo disputatur alienum, quos aliud mouit quàm quod iste nugator post tot secula somniauit. Fuit enim erroris huius occasio prima talis: Visum antiquioribus orientem gradum, hoc est, horoscopum Soli respondere, quare cum Luna propemodum Soli supar existimetur, alterum esse horoscopum uoluerunt Lunae proportione respondens, nec alio loco potius statuendum iudicarunt quàm qui tantu distaret ab orien tequantum Sol in qualibet genitura distaret à Luna, cum locu κλὴρον τυχῆς, Id est, Sortem fortunae uocauerunt, ob eam quam paulo post causam com memorabimus. Docet hoc ipse Ptolemaeus Apotelesmatum libro tertio, commonefaciens quoque illud omnem antiquitatem conuenisse, ut ab horoscopo tantum pars fortunae distaret, quantum à Sole Luna, nec uariare sententiam eorum, qui in nocturnis genituris aLuna potius computant in Solem, quoniam ijdem ab ascendente ad antecedentia signa se conuertunt, quare desinunt eo loco quo &illi qui à Solead Lunam supputantes, pro signorum consequentia numerant, causam nominis suspicor talem, nam cum duos quasi horoscopos fecissent, alterum solis, alterum Lunę, illi quidem, hoc est, uero atque Solari, corporis atque animi sortem tribuerunt, isti uero Lu nari &aduentitio, sortem fortunarum, hoc est, rerum earum quae extra nos sunt, ut à primo nos ipsi, à secundo quae nostra sunt fatum sortirentur, quare lunaris horoscopus sors fortunae nuncupatus, neque ex alia re magis quàm ex ipsa de fortunis iudicat Ptolem.