Latin
PARTES VNDE ORTAE ET QUANTVM IN EIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 619
Unproofread scanNot analysed yet
Heliodorus &Maternus à partedaemonis ad Venerem interdiu, nocte contra Alchabitius sequens Aboasarem à parte fortunae ad partem daemonis in nocte, interdiu à daemone ad fortunam. Abenragel a Venere in fortunam, &die &nocte pariter accipit. Parentum partem Arabes in diurna à Sole in Saturnum, in nocturna natiuitate à Saturno in Solem accipiunt. Heliodorus, si Saturnus radijs occultetur, si nox fuerit aut dies, à Marte pergit ad louem. Partem fratrum Maternus nocte à loue in Saturnum, Graeci nocte, sed interdiu à Saturno in louem. De coniugio dissonant mirum in modum, nam si mariti sortem inquiras Alchabitius semper à Sole numerat in Venerem, Heliodorus in Venereni quidem sed à Saturno. Maternus ex antiquorum sententia iu bet, ut interdiu quidem à Saturno eamus ad Venerem, nocte uerò à Venere inchoemus, se uero quod alij quoque praecipiunt multis in genituris probasse testatur, ut in diurna nocturnaque genitura à Sole ad Lunam semper computetur. Quod si foeminae genituram perscrutemur, iubet Maternus interdiu à Marte in Venerem computari, nocte à Venere ad Martem, alij semper à Venere in Saturnum, quam Abenragel Vellij, Alchabitius Hermetis ait esse sententiam. Abenragel probat, ut à Luna in Martem semper accipiatur, alij semper à Sole in Martem, sic in reliquis dissident, sed taedium omnia prosequi. Partem peregrinationis Arabes à domino nonae, in minutias primas ipsius, Graeci à Sole in Martem. Partem haereditatum illi quidem à Saturno in Lunam, hi uero à Saturno in Venerem. Seruorum Illi à Mercurio in Lunam, hi à Marte in Lunam. Partem matris antiqui omnes à Saturno in Lunam computant, numerum deinde ab horoscopo percensentes, ut in omnibus facere ueteres consueuerunt. Arabes eam à Luna quaerunt in minutiam primam octauae domus, superadduntque tot gradus quot Saturnus ex signo in quo est perambulauerit, &quantamcunque computus fecerit summam tantam ab initio signi in quo est Saturnus per sequentia deinde signa. Sed non tam ociosi, ut omnes eorum fabulas memoremus, illud certe constare cuilibet potest, non niti fidelibus experimentis, quae sibi quisque pro arbitrio dogmata confinxit.