Latin
DODECATHEMORIORVM SENTENTIA, EXPLODITVR, ET AVTHO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 620
Unproofread scanNot analysed yet
DODECATHEMORIORVM SENTENTIA, EXPLODITVR, ET AVTHO res eorum Aegyptij cum suis quoque climatericis annis reijciuntur. Cap. XIX. Ar insania Dodecathemoriorum, parique ratione qua partes exibi landa, non autem Dodecathemorion illud intelligo, cuius supra meminimus, quod est signi cuius libet pars. 12. sed quod traditus Materno Graecisque scriptoribus in hunc modum, cuiuscunque inquiunt, stellae uolueris Dodecathemorion quaerere, partem eius duode cies computa, siue illa signi in quo est Planeta pars decima siue quinta, seu quouis alio numero fuerit, tum quantas summa computationis confecerit, diuides eas singulis signis triginta dispartiens, sed à signi primordio sumes initium in quo stella est, cuius Dodecat hemorion quaeris, &in quocunque signo postremus uenerit numerus, ipse tibi partem Dodecathemorij ostendit. Exemplum huius pone: Solem in Arietis parte quinta &minutijs 5. si quinque duodecies multiplicaueris, erunt partes sexaginta, minutiae unam facient partem, atque ita erunt partes sexagintaunae. Dabis Aritu in quo Solem esse diximus, triginta, Tauro triginta, Dodecathemorionin prima Geminorum inuenietur. Hoc inuento quid uanum magis, aut futil potest excogitari: cum per numeros istos, nulla tamen uis Planetae, nulla quum litas eam in partem transmittatur. Quod si obseruatum dicitur euentis tal respondere, obijciam Paulum Alexandrinu authorem grauissimum aptuo Aegyptios, quorum illud potissimum fuit inuentum, qui talem obseruationem deprendi falsam attestatur, quia nouam ipse methodum introduxit contum ueterum omnium opinionem, ut non duodecies partes illae multiplicarentur, sic terdecies scilicet illi computatio antiqua non succedebat, utpote falsa &commtitia. Et quoniam aliquando terdecies multiplicando eueniebat ei quod quam rebat, more astrologorum ex uno successu dogma instituit. Haec sunt illam steria Aegyptiorum, quorum sententias uelut oracula superstitiosum uulgls adorat, quorum doctrina nedum habet aliquid diuinitatis, sed ridicula etiam semidectis. Nam si qua foret astrologia, nihil minus Aegyptij quam astrologorum nomen mererentur, qui &rerum quaesunt in coelo uerarum &naturalium, hoc est, siderum &stellarum motus ignorabant, ut infra dicemus &in praedicendo plus istis fallaciosis somnijs utebantur, quàm stellis &Planetis. Scribit Heliodorus Mercurium Trimegistum, qui partes Plants tarum primus inuenit uiam aperuisse, unde per solas illas partes nulla ali re spectata pronunciari possit de omnibus pariter monomerijs &dode cathemorijs, mirum quantum in omni praedictione tribuebant, undecous oblique notat Ptolemęus prudentissimus astrologorum, ait sua se dogmata traditurum μὴ διὰ κλήρων καὶ ἀριθμῶν ἀνατιολογητῶν quae sint omnia πέριττος ἐπόπη πολλῶν φλυαρόμενα καὶ μὴ πίθανὸν ἔχοντα λόγον, hoc est, non per partes &numeros inefficaces, &causae rationem non habentes, quae superflue multi nulla ad persuadendum ratione fabulantur, cum autem numeros dicit, &quae reprene mus dodecathemoria notat, &qui climatericos annos faciunt ex numerorum sola obseruatione, ut enneadicos &hebdomaticos. Vnde multis molesta senibus superstitio super anno sexagesi motertio, quoniam peius angui tigrideque formidant. sed peccat in his uulgus errore ueniabili, qui phi losophi esse uolunt quis excusauerit. DISPVTATIONVM IOANNIS PICI MIRANDVlae aduersus Astrologos libri VI. Finis.