Latin
DIRECTIONIBVS ALIISQVE MODIS, QUIBVS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 632
Unproofread scanNot analysed yet
DIRECTIONIBVS ALIISQVE MODIS, QUIBVS tempora futurorum definiunt quàm parum constent, quàmue in his astrologi inter se discrepent. Cap. VII. Icut errant in fatis anni auspicandis (si qua fati concedatur aupicatio) ita in tempore definiendo quo illud sit euenturum quos initialis hora promisit. Vtuntur enim hac quoque in re friuolis falsis, uanis, suppositionibus, &methodo naturali nihil conuenientibus, inter quas illa prima &potissima est de Planetarum partiumque Zodiaci directionibus (sic enim libet eas uocare) quo magis ab his quibus cum disputamur intelligamur. Illae igitur quam falsis nitantur ridiculisque fundamentis breuiter aperiemus, declarata prius ex proposito astrologorum opinione. Esto igitur geniturae alicuius horoscopus Leonis Fquintadecima. Satur. in Virginis p. sexta collocetur, patet Saturnum horoscopo, nec aspectu nec alia recopulari, quare non debet illi nocere, ueris tamen opinantur peruenturum aliquando ex directione horoscopuman Saturnum, &quo anno illuc perueniet, ex Saturno morbi periculum natm imminere, peruenire autem aiunt hac ratione, quoniam singulis annis singis lae nobis signorum partes attribuuntur, pro anaphorarum tamen propor tione, sed hoc nihil ad rem de qua nunc agitur. Dicunt ergo primo annoui tę ipsum deberi gradum in quo est horoscopus, quare si in eo gradu Plantta bonus, aut corpore, aut radijs fuerit, eo anno sua bona largiri, contral malus mala, secundo anno secundum à primo gradu respondere, tertiotum tium, &sic deinceps. Quare si Saturnus (exempli gratia) primam &uigs simam partem ab horoscopo occupauerit, cum primo &uigesimo aetalanno pars illarespondeat, fore ut annus ille Saturni radijs infestetur. Cum uolunt igitur quonam anno bonum malumune aliquid euenturum sit nato praeuidere, dimetiuntur gradus inter loca principalia geniturae, &corpuus aut radios boni maliue sideris interceptos, &pro numero graduum dea norum numero praescribunt, post quem euentus ille debeat expectari, liamest eorum positio in directionibus, ex quibus &uitae spacium Ptolemęus ui& casus omnes uicesque fortunae astrologorum turba pronunciat. C bus quid potest leuius? quid magis irrationabiliter cogitari? nam illa primum ad annos graduum distributio, potest ne magis ex libidine singis nullo fundo scientiae rationisue concepta, maxime cum interdum annosinterdum dies (ut scilicet eis subuenit) à gradibus istis dicant indicari. Bi haberet hoc forsan aliquam probabilitatem, si partitio ipsa graduum esset à natura, illa uero ex arbitrio tota pendet, mathematicorum signa in triginta potius quàm in uiginti partes non ob aliud diuidentium, quàm quòd numerus illediuisionibus arithmeticis est accommodatior, ut testimonio ipso astrologorum proximo libro nobis demonstrabitur.