Latin
DIRECTIONIBVS ALIISQVE MODIS, QUIBVS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 633
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quomodo mihi nocere poterit Saturnus in sexta Virginis parte (sicu cas erat acceptum) cum nascebar inuentus, etiam si illis demus primo &uigesimo aetatis anno eius influxum ad me pertinere, nam quando ad mepertinebit Saturnus, illic non erit, &quando ibi erit Saturnus, pars illa ad me non pertinebit. Qui si forte quemadmodum à pestilentia infectae uestes uenenum ad aliquod tempus non amittunt, ita partibus coeli etiam euenire dicant, ut receptam à malo sidere contagionem diu retineant, proptereaque gradus ille iam tum cum nascebar infectus à Saturno, post multos etiam annos uim noxiam illam in me refundat, Perbelle positionem subtiliterque desendent, &siquidem cum philosophis esset sermo, iuberem meminisseluminis affectionem subiecto non haerere, sed abire cum corpore à quo diffundatur. Coelestium autem omnium impressionum (ut in metheoris ait Auicenna) &uehiculum lumen est, &fomentum. Sed ipsi mihi respondeant cum ad eundem gradum totannis intermedijs aliorum accursus fit Planetarum, an superuentu luminum salutarium inolitum illud uirus putentaboleri posse uel imminui. Praeterea si perdurant in coeli regionibus à Tlanetis acceptae suscept aeque qualitates, nec ad exiguum spacium tempolis conseruantur, non erit in factis dijudicandis tantummodo obseruandum, quis quo coeli loco uel anno reuoluente, uel hora geniturae, Planeta inueniatur, sed qui eadem loca praecedentibus etiam annis peragrarint. Fostremò commentum illud dirigendi aliud non est, quàm subijcere res non solum constellationibus his quae sunt, sed quae esse etiam possent. Nam quid aliud est dicere Lunam quae me nascente hexagonis radijs à Sole ferebatur, infortunium tamen aliquando inibi parituram ex quadrato Solis aspectu, sub quo illa quidem non fuit cum nascebar, sed fuisset si pluribus coeli partibus interiectis procul à Sole magis constitisset, quas partes per quas scilicet à quadrata radiatione distabat cum peregerit post tot annos ab ea illa ibi calamitas infligetur. At constellatio ista sub ortu meo non suit, &si postea aliquando est futura, nihil tamen ad me, cui si fatum aliquod est, praeterita illud coeli dispositio dedit. Patet igitur quàm absurda, quàm filsa, quàm inconsona sit positio dirigendi, qua qui quotidie utuntur astro logi, quodnam habent fundamentum undeque sit deducta, nondum forte ut opinor in considerationem examenque reuocarunt, utuntur autem praeter directiones in euentorum temporibus praeuidendis dominatu Planetarum, quos ordine quodam imperium uitae suscipere confixerunt. Hinc centra Chaldaeorum, fridariae Persarum, Indorum nouenae, tecates Ptole męi, aphoriaque occursorque hinc, decennia Aegyptiorum, cranocratores Arabum, &quae alia hoc genus, alij alia pro libidine somniauerunt, quae omnia peccant hoc inconcinnum quod de sideribus ita definiunt, ut hic quidem tot annos Planeta nos regat, quo tempore consumato, succedenti Planetae, uel pro sphaerarum, uel pro climatis ordine, quasi per manus gubernacula tradit, qui rursus per concessum sibi tempus administrata iurisdictione, cedat sideri proximo ius &potestatem, quod quidem ab omni est naturalirum tione penitus alienum.