Latin
SECVNDVM THOMAM XLV
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 64
Unproofread scanNot analysed yet
SECVNDVM THOMAM XLV. Si spiritus à filio non procederet, à filio non distingueretur. Processus spiritus sancti temporalis, attenditur secundum dona gratiae gratum facientis. Contingens rerum quae sunt, erunt aut fuerunt, existentia ideo Deo fuit ab aeterno infallibiliter nota, quia fuit aeternitati eius pręsentialiter pręposita. 4 Contingentia ad utrumlibet futurorum cognitorum à Deo, simul stat cum infallibilitate diuinae scientiae. 5 Quodcunque contingens Deus sciuit esse futurum, necessario sciuit illud esse futurum. 6 Ex diuina bonitate potest sumi ratio praedestinationis aliquorum, &reprobationis aliorum, &sola diuina uoluntas est ratio, quod istos repro bat &alios eligit in gloriam. Licet Dei uoluntas consequens semper impleatur, non tamen necessitatem rebus uolitis necessario imponit. 8 Nec, habens gratiam, potest etiam de potentia Dei absoluta Deo non esse acceptus ad uitam aeternam, nec, non habens, esse acceptus. 9 Opus ab anima charitate formata, meretur aeternam gloriam de condigno. 10 Potuerunt tres diuinae simul suppositare unam naturam. 11 Virtutes morales &cardinales remanebunt in patria post resurrectionem 12 Beatitudo est essentialiter in actu intellectus. Corollarium. Nec fruitio, nec aliquis actus uoluntatis, est essentialiter beatitudo. Sacramenta nouae legis, sunt causa gratiae, non solum sine qua non, sed etiam per quam. Verum corpus Christi est in coelo localiter, in altari sacramentaliter. Impassibilitas corporum post resurrectionem erit ex pleno dominio animae super corpus. Christus in ultimo iudicio iudicabit non solum in natura humana, sed