Latin
HEPTAPLI FINIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 63
Unproofread scanNot analysed yet
IOANNIS PICI Mirandulae, V. C. Conclusiones, DCCCC. quas olim Romae disputandas exhibuit. IOANNES PICVS MIRAN DVLAE, LECTORI. E adscriptis numero noningentis Dialecticis, Moralibus, Physicis, Mathematicis, Metaphysicis, Theologicis, Magicis, Cabalisticis, cum suis tum sapientum Chaldaeorum, Arabum, Hebraeorum, Graecorum, Aegyptiorum, Latinorumque placitis, disputabit publi cè, loannes Picus Mirandulanus, Concordiae Comes. in quibus recitandis, non Romanae linguę nitorem, sed celebratissimorum Parisiensium disputatorum, dicendi genus est imitatus, propterea, quod eo nostri temporis philosophi plerique omnes utuntur. Sunt autem disputanda dogmata, quod ad gentes attinet, &ipsos haeresiarchas, seorsum posita, quod ad partes philosophiae, promiscue, quasi per satyram omnia simul mixta. Conclusiones secundum doctrinam Latinorum philosophorum &theologorum Alberti Magni, Thomę Aquinatis, Henrici Gandauensis, loannis Scoti, Aegidij Romani, &Francisci de Maronis. SECVNDVM ALBERTVM XVI. 1 Species intelligibiles non sunt necessariae, &eas ponere, non est bonis Peripateticis consentaneum. 2 Corruptis omnibus indiuiduis speciei humanae, haec est uera, homo est animal. 3 Haec est in quarto modo dicendi per se, homo est homo. 4 In quolibet puncto materiae, sunt per habitum inchoationis potestatiuum essentiae omnium formarum naturalium, materiae coęternae secun dum philosophos, concreatae secundum fidem. Forma inintensione &remissione, non uariatur secundum essentiam, sed secundum esse. 6 Anima separata intelligit per species sibi à principio sui esse concrea tas, quibus dum est in corpore, aut nunquam aut raro utitur. 7 Sonus fertur secundum esse reale, usque ad principium nerui auditiui. 8 Lumen non habet in medio nisi esse intentionale. 9 Organum auditus, est neruus expansus ad concauum auditus. 10 Obiectum per se, &proprie sensus communis est magnitudo, ut benedixit Auicennas 11 Status Stat, speciem cuius dicimur reminisci, totaliter esse perditam. 2 12 Non 12 Non introducitur uegetabilis anima ante sensualem, nec sensualis ante rationalem, sed tota simul. 13 Licet ad receptionem speciei concurrat sensus passiuè, ad iudicandum tamen de sensibili actiue concurrit. 14 Corpus mobile, est subiectum scientiae naturalis. 15 Corporis (in eo quod corpus) consideratio, ad Metaphysicum spectat. 16 Potentia respectatiua materiae, non addit supra materiam rem, sed rationem.