Latin
CHALDAEORVM IMAGINES MERA ESSE FIGMENTA
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 654
Unproofread scanNot analysed yet
At uero hoc aliquid forte esset, quanquam nec efficere (quod uolunt) si imagines istae uerissimis ibi notis expressae absolutaeque uiderem tur, cum autem pro arbitrio (ut declarabo) nostro fingantur, nec potius ibi canes &lepores (ut ipsi uolunt) quam tygrides &elephantes, cuique sil bi formare commodum sit, patet quod de figura sumitur argumentum est ut caetera solent astrologorum, uanum &arbitrarium &fabulosum. Quo si non pro libidine aspicientium, sed pro natura consistere ibi illas figuras contendunt, non tam ad experimenti fidem prouocabo, quam ad ipso met astrologorum &rationes &testimonia. Abraam enim Auenazram gnae apud illos authoritatis in aeditione secunda deastrologicis rationibus (Conscripsit enim de eadem re libros duos) deimaginibus istis reddits Quae nos ita ad sensum uertimu rus rationem, uerbis ita scribit. in latinum: Vulturem cadentem uocat Ptolemaeus lyram, nec mirum, qua niam sicut unusquisque mutare sibi figuram potest, ita &nomen, coelum“ nim sphaericum est, quare nihil est in eo cur hoc loco potiusquam alio exorei um statuas alicuius rei, sed quemadmodum aliae alijs stellis pro oculorumm bitrio coniunguntur, ita diuersae fiunt imagines, nos igitur eo modo narrabimus quo traditae sunt, haec illae. Qui uerius &efficacius opiniou meam confirmare non potest, quoniam si principium nusquam aut finis estill circuli partibus, potes à quacunque malueris stella tibi imaginem inchoate &in quacunque uolueris etiam desinere, nec dubium pro initij &terminorum quos tibi praescripseris diuersitate, proque numero stellarum quas un asciueris uel excluseris uarias inde imagines te conflaturum, praesertim cum ex his etiam stellis alias alius formas sibi repraesentet, ut in Vulture &P ra Abraam declarauit, &in alijs pariter potes declarare. Neque enim inipsi rum quae magis celebrate zodiaci imaginum numero conuenere, sed cum alij duodecim, Chaldaei tamen illas undecim fecere, ex Libra &Scorplo unam constituentes. Nam quid prohibet cum omnibus in pictura istacem lesti quidlibet audiendi concessa sit aequa potestas, &ipse etiam Albumas sar qui in omnibus rationes dogmatum astrologiae redditurum se prosi tetur, cum uenit ad imagines aliam non attulit rationem, quam quod Aratus illas ita descripsit, quasi non ille sit fabulosissimus, qui, ut Cicero ins quit, astrologia scripsit astrologiae penitus ignarus, quod si sphaeram Abti cum Barbarica sphaera contuleris, dissentire plerunque &dissonare insi cem illas uidebis, quare scilicet sintad libidinem fictae, &nulla doctrinae, uel rationis soliditate nitantur.