Latin
655.1 to 655.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 655.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hebraeorum magistri sicuti imagines suas astrologi, ita suum in stellis alephbetarium, hoc est, suae linguae notas &elementa inuenire contendunt, nec si credulos oculos nanciscantur, minus hoc possunt illi probabiliter, quam deimaginibus astrologi persuadere. Quid pluribus opus est, ibi omnes formae, omnes effigies, quare nullae ibi formae, nullae effigies, omnes potestate &arbitrio hominum, natura &ueritatis actu nullae. Quod si ibi saltem nostri diuinaculi augustarum quaedam rerum &sublimiorum simulacra confinxissent, facilius ego quidem inducerer, ut non tam eorum &contra naturam quam Dei opera mihi uiderentur. Sed cum illius consilium &sapientiam animaduer to, non uideo, cur illud diuinitatis templum, illa atria coeli, melioribus non potuerit aut noluerit imaginibus insignire, quam irrationalium animantium, monstrorum, uel rerum etiam uita carentium, quid enim ibi praeter ursas, dracones, lepores, canes, &quae inanima sunt, uti sagittas, naues; triangulos, adde capita abscissa tabe sanieque diffluentia, &relegatam ad supplicium uirginem, ut hydram ¢aurum praetermittam, quod si natura non patitur, cur eorum in coelo exemplaria sibi descripsit? Equidem majus omni insania puto, adduci aliquando ut credamus naturae haec instituto, &diuino consilio ibi etiam formata. Puderet bonum aneistitem, aut magnanimum regem meliores picturas in templo, in regia, non habere. Alioquin quod consilium instituentis ista naturae? an ut per imagines has superiores, inferiora generis eiusdem corpora gubernaret? &per Lyram quidem coelestem arflaret quibus uellet hominibus musitam melodiam, per animalia quae sunt ibi ea quae apud nos sunt, generanturque quotidie &corrumpuntur, &generaret ipsa &conseruaret, ne mon strasunt opportuna quae nulla in natura sunt? innumera animalia ibi non describi quae nulla describuntur? Nam quod canum ursarumque sit priuireglum, ut duos habeant in coelo siue rectores siue antistites, elephanti, tygrides, &innumerae species animalium nullum habeant in coelo numen per quod regantur? sed nimis multa de his cum illis, quae non solum est turpe cre dere philosopho, sed confutare etiam indignum. Quod si quis me percontetur; tur in ista fingendi licentia ad has potius imagines quam ad alias fautores astrologiae descenderint.