Latin
VARIAE SENTENTIAE DE PLANETARVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 671-2
Unproofread scanNot analysed yet
VARIAE SENTENTIAE DE PLANETARVM motibus, anni inaequalitate, &maxima Solis deIX. Caput clinatione. Inc nata est forsitan inter authores tantarum diuersitas opinionum de motibus syderum, quoniam si loca non fallentibus instrumentis uera deprehendissent in metienda, ut dicebamus, mo ra restitutionis non aberrassent, nec dissonassent inuicem. Ptol. in magna compositione motum solis uocat manifestissimum omni um, quoque caeteros ueluti notiore metiri debeamus, hic uero quam parum certe sit exploratus, nihil certius nobis ostenderit, quàm quae pugnantissime super eo à principibus astronomiae sint scriptae traditiones. Antiquiores Hypparco solis restitutionem qua conficitur annus, trecentis sexagin ta quinqne diebus constare uoluerunt plus quarta parte unius diei. Alij tantum quartam partem superaddiderunt. Hypparcus ab Alexandri morte anno centesimo septuagesimo octauo scribens ex suis &Chaldaeorum obseruationibus minus quarta parte diei adijciendum supputauit, uerum quantum illud esset quod deficeret ad liquidum non exegit. Posterior eo Ptol. annis ducentis octuagintaquinque trecentesimam esse illam diei partem diffiniuit. Albategni post Ptol. annis 743. obseruans coelestia, motum Solis inuenit uelociorem, quia deficere à quarta illa parte per centesimam &sextam diei partem. Thebit annum constare dixit 365.