Latin
VARIAE SENTENTIAE DE PLANETARVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 672
Unproofread scanNot analysed yet
diebus ho ris sex minut. 9. grad. 12. Tum illa magna diuersitas, quod alij putant annos omnes aequales, ut Ptol. Alphonsus. Alij inaequales, ut Azerchel Baten, Isaac Israëlita, quos sequuntur &alij ex iunioribus, quare citius interdum, intetdum serius redire solem ad locum unde digressus est, causam inaequalitatis esse, quod sphaera octaua non ab occasu semper ad ortum, ut putant Ptol. &multi, sed ab oriente interdum feratur ad occasum. Quare illius motu cum ad eandem ad quam sol reflectitur partem, solis motum fieri uelociorem, cum ad contrariam tardiorem, hinc diuersis temporibus annum nunc productiorem nunc breuiorem obseruatum. Et quem citauimus Isaac eo lib. cui titulus Iesodolam, quasi dixeris, saeculi fundamentum tempore suo, scripsit autem anno gratiae 1310. qui erat annus mundi Hebraeis 5700. putauit annos ad summum breues, ita ut breuiari magis non possent, sed iam tempus apparere, ut sphaerę octauae motu paulatius produci inciperent. Inter illum autem qui posset esse longissi mus &eum contra qui breuissimus, mediam moram esse dierum 365. &horarum quinque, tum diuisa hora in partes mille octuaginta partium habere nongentas nonaginta sex, tum minutiarum 48. quarum quęlibet sit 76. parsunius ex illis mille &octuaginta partibus. Quam scrupularem supputationem memini etiam melegisse apud uetustissimum hebręorum scriptorem Rabi adabaraba Adam Abraae filium. Denique quàm sit solis motus in ambiguo, solis defectus ostendunt, qui praecedunt tempus in tabulis annotatum plus dimidia parte horę, quod &Andreas summarius tradit, &euidentia sensus quotidie declaratur. Henricus quoque Machliuem in libro quem inscripsit speculum rerum natur alium asserit, in defectibus deprehendendis seu locum seu horam, siue quantitatem inspicias erraturum, qui numeros motuum tam Ptol. quàm Albategni fuerit secutus. Paulus Elorentinus insignis mathematicus cum obseruasset ingressum solis in arietem diligentissimis annotationibus, inuenit eum tempore in tabulis defi nito tertia parte horae uelociorem. Tradit &Alliacensis in Elucidario cum anno domini 1364. solis ingressus in aequinoctium uernum Parisijs obseruaretur, deprehensum Alphonsi tabulas excidere à ueritate: Quod si in tanta luce cęcutiunt, hoc est, in motu solis omnium manifestissimo, ubi si quid erretur, errare quoque in reliquis sit necesse: quid de motu erit Mercu rij, qui se nunquam mortalium fere oculis ostendit, quem Sosigenes praeceptor Alexandri ex aphrodisiade, non plus duabus &uiginti partibus posse à sole distare tradit, Theon Paulus Heliodo. Porphi. tribus &uiginti. Ptol.