Latin
DE DIRECTIONIBVS QUAM MVLTIPLICES
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 679
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt qui putant utroque modo tam radios extendendos quam sidera dirigenda scilicet per si gniferi gradus &anaphorarum proportionem, quod uidetur loannes Hispa lensis in isagogis suis uoluisse. Nam secunda parte sui quadripartiti capite super prima domo idem est executus. Alij extendunt quidem radios per zediaci gradus, dirigunt autem per ascensiones quod Messalae necnon Ptol. uidetur Auenrodan ascripsisse. Contra Abraam ludaeus eandem affert rationem operis utriusque, quareschemata componantur per aequales gradus, per eosque dirigendum sit. Mittam quam discordant ad quam partem planeta sit ducendus, ubi quid ab alijs Ptolemaeus dissentiat in apote lesmatis est uidere, tum nonnihil Auenroadan explicante, sed nec illud hoc loco pertractamus, quanta sit difficultas his qui putant ascensionibus mi xtis utendum in dogmatis executione. Nam Ptolemaeum id parum recte uel sufficienter praecepisse doctissimi iudicarunt. Paulus Alemanus insig nis mathematicus, qui nunc apud Guidonem Vrbini ducem printipem literatissimum uiuit, scripsit aliquando, se nunquam uidisse qui sidus ad lo cum triangulum recte dirigeret, quin etiam (quod superius erat dicendum) negat in latitudinibus planetarum fideles esse tabulas quae feruntur. Ex quibus omnibus in capescendis horis initialibus siue geniturarum, siue ur bium; siue constellationum, tum in themate disponendo, siue cardines statuantur, siueloca praefiniantur, seu signadiuidantur, seu sedes sideribus, uel haerentibus, uel errantibus tribuantur, seu schemata componan tur, si ue apheses numerentur, quanta patet erroribus ianua, quum adhuc ueritas super his &mathematica certitudo in Heracliti antrolateat inexplorata. DISPVTATIONVM IOANNIS PICI MIRANDVlae in Astrologiam libri IX. Finis, randulae Disputationum, in Astrologiam, Liber X.