Latin
EPILOGVS EORVM QUAE HACTENVS CONFECTA
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 680
Unproofread scanNot analysed yet
EPILOGVS EORVM QUAE HACTENVS CONFECTA, &quid in sequentibus agendum sit libris. Cap. bit ziii Vltis iam gradibus astrologicam rem deiecimus, dum nec coelo pendere fata inferiorum omnium declaratum est, nec significari, nec si dependeant, aliter potius quam pro naturae cognatione, quorum utrunque confirmabatur ex perpetua &stabili conditione co lestium, quae sui par semper, suique si milis non mutatur, ut fingunt instar Chameleontis, ui locorum uel distantiarum. Deinde quia quid coelum faceret uel indicaret id intelligi à nobis posse negabamus, tum quia nec horas illas fatales quaenam essent nec in choro coelesti penes quos fati decernendi potestas collocata cognoscere nostrae sit imbecillitatis. Certe quaecunque super his illi tradiderunt exorbitant penitus à ratione, rerum enim secerunt primordia quae non sunt primordia, ueris omissis, &coelestium potentissima uel nescientes uel negligentes, utuntur in praedicendo commentitijs causis &fabulosis, quibus ut nulla ueritas inhaeret, ita nulla potestas aliquid efficiendi. Post haec tertio declarabatur, si nihil in istis quae dicebamus offenderint, non modo non contigisse speratum, sed potius aperiri quam sit impermeabile, nec humano uestigio pertransibile, quod est illis conficiendum, ut scilicet initiales horas indagent, &coelestium quas finxerunt causarum statum ac positionem omnem momentis singulis assequantur, quorum neutrum sciri posse, libro proximo disputabamus. sed haec etiam praestiterint, tantum abest ut suum munus impleuerint, ut necdum suum officium sint aggressi. nam labor ille proprius astrologi, themate iam constituto (quod opus est mathematici) quid explorata constellatio faciat indagare, inter omnia est difficillimus, haec si darentur ratione constare, scientia foret astrologia, si experimentis ars, si nec ratione nec ex perimentis, nec ars utique nec scientia, sed temeritas, inconstabile praestigium, circulatorum figmentum fabulosissimum. Primum igitur rationis au thoritatem, tum fidem experimenti astrologis eripiemus