Latin
SECVNDVM AVENROEM XLI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 68
Unproofread scanNot analysed yet
4 Possibile est tenendo unitatem intellectus, animam meam, ita particulariter meam, ut non sit mihi communis cum omnibus, remanere post mortem. 5 Quodlibet abstractum dependet à primo abstracto, in triplici genes re causae, formalis, finalis, &efficientis. 6 Impossibile est eandem speciem ex propagatione &ex putrefactione generari. 7 Deus primum mobile non solum ut finis, sed ut uerum efficiens &proprius motor mouet. 8 Quilibet motor coeli est anima sui orbis, faciens cum eo magis unum substantialiter, qnàm fiat ex anima bouis &sua materia. Corrolarium, anima coeli prius dat suo orbi esse mobile &perfectum, quàm ei det motum. 9 Coelum est corpus simplex, non compositum ex materia &forma. 10 Tres modi per se sunt ad demonstrationem utiles, primus, secundus, &quartus. 11 In omni demonstratione praeterquàm in demonstratione simpliciter, fieri potest circulatio. 12 Grauia &leuia mouent se per accidens mouendo medium per se13 Coeli non sunt idem in genere, diuersi in specie, ut credidit Auicenna. 14 Nulla scientia probat suum subiectum esse, nec partem principalem sui subiecti. 15 Vniuersalia sunt ex parte rei in potentia tantùm, actu autem per operationem animae. 16 Dimensiones interminatae sunt coaeternae materiae praecedentes ineam quamlibet formam substantialem. Quaelibet intelligentia praeter primam, non intelligit nisi primam. Nulla est uia ad probandum simpliciter abstractum esse praeter uiam aeternitatis motus. Quicquid est in genere, est corruptibile. Subiectum metaphysicae est ens in eo quod ens. Diffinitiones substantiarum naturalium, materiam non dicunt nisi consequutiue.