Latin
SECVNDVM AVENROEM XLI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 68-2
Unproofread scanNot analysed yet
22 Demonstratio septimi physicorum, quod omne quod mouetur, mouetur ab alio, est demonstratio signi, &nullo modo causae. 23 Nulla potentia actiua, quae sit merè neutra &indifferens ad agere uel non agere, potest ex se determinari ad alterum agendum. 24 Vnum relatiuorum conuenientissimè per reliquum definitur. 25 Exemplum Aristotelis in secundo metaphysicae de nicticorace respespectu solis, non denotat impossibilitatem, sed difficultatem, alioquin na tura aliquid ociose egisset. 26 Propositio necessaria, quae ab Aristotele in libro priorum contra possibilem &inuentam distinguitur, est illa, quae est ex terminis necessarijs. 27 Ad dispositionem termini necessarij, requiritur, ut sit terminus per se unus. 28 Cum Aristoteles dixit, ex maiori necessaria &minore inuenta, concludi conclusionem necessariam, intelligendum est deminore quae est inuenta per se, necessaria per accidens. 29 Sub aequinoctiali non potest esse habitatio naturalis uiuentibus. 30 In coelo est naturaliter dextrum, &illud non mutatur, quamuis partes orbis mutentur.