Latin
SECVNDVM AVICENNAM XII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 69-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECVNDVM AVICENNAM XII. 1 Praeter syllogismum cathegoricum &hypotheticum, datur genus syl logismorum compositiuorum. 2 Licet in nullo syllogismo, qui sit actu uel potentia cathegoricus, ex dua bus negatiuis concludi possit, potest tamen hoc fieri in syllogismo compositiuo, ut scilicet ex duabus negatiuis concludatur. In coelo est materia eiusdem rationis cum materia inferiorum. Non potest in anima esse notio intelligibilis sine actuali intellectione, Possibile est hominem ex putrefactione generari. Essentiarei, materiam propriam &formam complectitur. Prima substantia prior est qualibet substantia habente habitudinem ad