Latin
SECVNDVM AVENROEM XLI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 69
Unproofread scanNot analysed yet
Qui ponit animam formam complexionalem, negat causam agentem.
Vnum metaphysicum, dicit priuationem diuisibilitatis, non actu, sed
aptitudine,
Vnum metaphysicum, est fundamentum unius arithmetici.
Numerus praecisè ita reperitur in abstractis, sicut in materialibus.
Essentia uniuscuiusque rei &suum existere, idem sunt realiter.
Quiditas &essentia diuersificantur in quolibet praeter primum.
Substantia est prior accidente, non solum natura sed tempore.
De materia ut materia est considerat physicus.
Essentia cuius libet intelligentiae, est substantialiter ad aliquid.
40 Dato per impossibile, quod daretur materia quae corruptionis principium non esset, ad huc si coclum ex tali materia &forma esset uere compositum, aeternum esse non posset. 41 Finis non causat finaliter secundum suum esse conceptum, sed secun dum suum esse reale.