Latin
RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 715
Unproofread scanNot analysed yet
Hipparcus primus in Rhodo insula ducentesimo fere ante Christum anno Lunae cursum uerius ob seruauit, sed nec tamen ad liquidum, quare corrigitur à Ptolemaeo, qui proximus quidem Hipparco accessit ad ueritatem, sed ita ut non attigerit. Ab Hispanis deindeastronomis emendatus, in Solis motu quo caeteros metiuntur adhuc quoque caecutiunt, ne dum illum antiquitas sit consecuta. Sed Aegyptij plus nimio exorbitarunt, fieri Solis restitutionem putantes post atque trecentos sexaginta quinque dies, &quartam diei partem, adiecta trigesima, nam nec quartam impleri ueriores deinde obseruationes docue runt. Quomodo igitur fidelia fecerit experimenta super anni fato sapientia Aegyptiorum super eius initio tantum delinquens, ibi quoque ridiculi quòd annum auspicabantur, ut Theophilus tradit, cum primum Aegyptum Nilus inundabat. Anaximander, ut scribit Phauorinus, in omnimoda histo ria primus, Gnomonem inuenit, quo conuersiones solis &aequinoctia no taret. Astrolabium Ptolemaei inuentum esse nemo nescit, qui eius libros lege rit. Primus Pithagoras idem sidus esse dixit uesperum atque luciferum, autho re Parmenide, Pithagoras Christum quingentis annis non antecessit. Sed redeamus ad motus, adeò parum antiquis exploratos, ut de motibus quinque Planetarum praeter solem &Lunam, ita paucas extare ueterum obseruationes dixerit Hipparcus, ut nec aliquid super eis quod fidem faceret, à se quoque compertum posset affirmare. Primus Ptol. aliquid sibi de istis certum uisus est dicere, quamquam secuta aetas multis eum in locis pro temporis beneficio castigauerit. In ascensionibus, quas anaphoras Graeci uocant, signorum dinumerandis, quantum exciderent à ueritate quicunque in Aegypto per sidera diuinabant, &primo Apotelesmaton Ptolemęi, &testatus est. Et ApolloApollinarius in commentarijs nius ex Laodicea quinque libris opere dicato illorum errata sugillauit. Quis igitur haec considerans dubitauerit? nullum apud Aegyptios uel Chaldaeos de astrorum influxibus experimentum haberi uerum potuisse, siquidem nec signorum ascensiones, unde maxima pars huius artis dependet, nec Planetarum motus haberent exploratos, quasi quid quo loco quis Planeta faceret experiri fideliter possent, cum semper essent in eo loco Planetae, quo ipsi eos minime putabant, ut non erraticas stellas praeterea quarum motus omnino, si Ptolemaeo credimus, illis fuit ignotus. Quod si illi errarunt, ut indubie liquet, errant Graeci qui illos, errant Arabes qui Graecos, errant Latini qui Arabas Graecosque sequuntur, &ex eorum regulis hac expertis euentura pronunciant. Neque enim quicquam putant maiori se prodere authoritate, quàm quòd Chaldaeorum &Aegyptiorum authoritate confirmant. Hinc Aesculapios, &Hermetes, &Notepsos, &Potosires, uana omnino nomina, quasi nebulas lectoribus spargunt, quasi non fuerint isti rudissimi scientiae quam profitebantur. Si uera nobis Hipparcus &Ptolemaeus authores astrologiae praecipui tradiderunt, quid igitur Ptolemaeus Apotelesmaton lib.