Latin
RATIONES ASTROLOGORVM DE DOMINIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 716
Unproofread scanNot analysed yet
primo quasi fidem dictis facturus ad antiquorum experimenta se con uertit? quae uix ipse suo tempore uera potuit exordiri siderali scientia. Tunc primum tolerabiliter indagata, Petrus Aponensis aberrantem Galenum in Lunae motibus sic excusat. Haec exactè non scripsit Galenus, nondum enim erant comprehensa, nec fuit tamen Galenus Ptol. prior, sed contemporaneus. quare totam nos ita disputationem concludamus, si quae scripta est astrologia, experimentis ueterum nititur, fallax est, quia illis ratio defuit, cum neotericis ista quoque sint in ambiguo (ut supra osten dimus) nedum antiquitati fuerint manifesta, si iuniorum adhuc fallacior, quibus &ratio pariter defuit &tempus. DISPVTATIONVM IOANNIS PICI MIRANDVlae in Astrologiam libri XI. Finis. IOANrandulae Disputationum in Astrologiam, Liber XII. NON ESSE ADHIBENDAM FIDEM ASTROLOgiae quasi reuelatae. Cap. 1.