Latin
SECVNDVM THEMISTIVM V
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 73-2
Unproofread scanNot analysed yet
5 Anima irrationalis est idolum animae rationalis ab ea dependens, sicut lumen à sole. 6 Ens, uita, &intellectus in idem coincidunt. 7 Felicitas hominis ultima est cum particularis intellectus noster totali primoque intellectui plenè coniungitur. 8 Ciuiles uirtutes, uirtutes simpliciter non sunt appellandae. 9 Non fit assimilatio ad diuina per uirtutes etiam purgati animi nisi dispositiuè. 10. In ratione similitudines rerum sunt &species, in intellectu uero ipsa entia. Consummatae uirtutis est etiam primos motus amputare. Impropriè dicitur, quod intellectus ideas inspiciat uel intueatur. Quae necessaria animali sunt necessaria possunt dici, sed non bona. Sicut accidentalis felicitas animaduersione indiget, ita substantialis felicitas per carentiam animaduersionis non solum non deperditur, sed roboratur. 15 Homo qui ad felicitatem iam peruenit, per phrenesim aut lithargiam ab ea non impenditur. G SECVN