Latin
SECVNDVM ADELANDVM ARABEM. VIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 74
Unproofread scanNot analysed yet
SECVNDVM ADELANDVM ARABEM. VIII. Σε) 1 Intellectus agens nihil est aliud quàm pars animae quae sursum maner &non cadit. 2 Anima habet apud sererum species, &excitatur tantum ab extrinsecis rebus. 3 Ad complementum praecedentis conclusionis, quam non solùm Adelandus, sed omnes Mauri dicunt, dico ego illas species actu &substantialiter esse in parte quae non cadit, &recipi de nouo &accidentaliter in par te quaecadit. 4. Maior pars rerum quae in somnis innotescunt, aut per purgationem animae, aut per indenominationem, aut per meram spiritus reuelationem innotescunt. §. Quod scribit Tabet Chaldęus de dormitione super epar in reuelatione somniorum, recte intelligetur, si ad hoc dictum, dicta Platonis in Timaeo concordauerimus. 6 Quia sicut dixit Abdaia, uidere somnia est fortitudo imaginationis, intelligere ea est fortitudo intellectus, ideo qui uidet ea utplurimum non intelligit ea. Anima est fons motus &gubernatrix materiae. 8 Transcorporationem animarum crediderunt omnes sapientes Indodorum, Persarum, Aegyptiorum Chaldaeorum. SECVNDVM PORPHYRIVM XII. 1 Per patrem apud Platonem intelligere debemus causam quae à se ipsa totum effectum producit, per factorem eam quae materiam accipit ab alio. Opifex mundi est supermundanaanima. Exemplar non est aliud quàm intellectus ipsius opificis animae. Omnis anima participans Vulcanio intellectu seminatur in Lunam. Ex praecedenti conclusione elicio ego, cur omnes Teuthones bonae