Latin
SECVNDVM ADELANDVM ARABEM. VIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 74-2
Unproofread scanNot analysed yet
sunt corporaturae &albi coloris. 6 Ex eadem conclusione elicio, cur omnes Teuthones apostolicae sedis sint reuerendissimi. 7 Sicut Apollo est intellectus solaris, ita Aescul. est intellectus lunaris. 8 Ex praecedenti conclusione elicio ego, cur Luna in ascendentedat sanitatem nato. 9 Duplex est malorum daemonum genus, alterum animae sunt &substantiales daemones, alter um materiales potentiae &accidentales daemones. 10 Duplex genus daemonum, de quibus dixit secundum Porphyrium praecedens conclusio, nihil credimus esse aliud quàm membrorum legem, &po testates harum tenebrarum, de quibus apud Paulum, quamuis de quiditate &substantia harum potestatum eos non credo conuenire. 11 Plato in principio tractatus Timaei de extremis tantum determinat, id est, deeo quod uerè est nullo modo genitum, &de eo quod uerè genitum nullo modo ens, de medijs nihil, quorum alterum ens &genitu, alterum genitum &ens. 12 Deus ubique est, quia nullibi est, intellectus ubique est, quia nullibi est, anima ubique est, quia nullibi est. Sed Deus ubique &nullibi respectu omnium, quae post ipsum. Intellectus autem in Deo quidem est, ubique autem &nullibi respectu eorum quae post ipsum. Anima in intellectu &Deo, ubique autem &nullibi respectu corporis.