Latin
QUIBVS FOMENTIS AVCTA QUOMODO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 741
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo, quod eas quantum ad nostram beatitudinem satis est, data opera pro modo &captu nostro apprehendere possumus, ad alterum nos incli natnatura, ad alterum diuinitas, utrunque per ignis figuram sursum tenden tis, &omnia quodammodo comprehendentis &lambentis artificiose à Cabalistis demonstratum. De quo Rabi Ioseph Castilienm. in horto nucis lib. secundo inter caetera his uerbis ait. Torua nobn n κ γνι UM NNIOIN NINI TII VVNIX V TVTI DINS Id est, Scias, quia anima intellectiua infusa in hominem, &repraesentans in eo formam supremam, ipsa uocatur ignis. Cui applicant Salomonis illud: Lucerna dei spiritus ho minis. Vt plane tamen fatear id quod uerum esse tum ratio probat, tum exercitationis confirmat experimentum, non paucis oportet artibus, non ual de minutis humanorum studiorum scientijs, non leui doctrina eum prius instructum esse, cuius industria, promptitudo &ingenium ad formarum separatarum ac simplicium mundi superioris &intelligibilis substantiarum contemplationem ita mansuescat, ut in ipsa ferme Dei penetralia irrepat.