Latin
741
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 741-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ante omnia nanque prudentium uirorum ethicis &bonis moribus eruditos esse nos conuenit, ut turpia uitemus sequamur honesta. Quod Ecclesiastes admonuit, Custodi pedem tuum cum iueris ad domum Dei, quia Ethan Ezraita in eruditione sic psallit: Iusticia &iudicium praeparatio sedis eius. Quo carmine non tantum opera hominum, quae ipsa debent iusticia perfici, uerumetiam &cogitationes cordis &oris uerba complectitur, quae recto iudicio constare oportet. Quare una uoce ac consimili sensu tra dunt Cabalistae uprn nbυ nννοn n τ26 πύτ ήνου ανῦ V Id est, Quod indulgendo concupiscentiae atque libidini tantum ut fa ciunt stulti corrumpuntur desideria speculationum. Post mores itaque compositos &animum purgatum, taceo quidem nunc pene infinitas siue rectè seu uerè aut bene loquendi regulas, quae solum uestibula &fores scientiarum sunt, non autem scientiae, tum opus erit mathematicis &physicis quae innumerabilia complectuntur, Arabum &Graecorum &Latinorum ubique uo lumibus luminibus comprehensa, uel de uniuerso numero pondere &mensura, uel de omni motu &quieterebus essentialiter inhaerente quam dicunt naturam: Est enim natura ut Rabi Iuda Ben Leui scribit in libro Alcozer nonnn NVDNOOVn UMNIA AUNNZON Id est, Prin cipium &causa, qua quiescit &mouetur res in qua est per se, &non per accidens.