Latin
742
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 742
Unproofread scanNot analysed yet
In hac terminatione uidetis quantae &quales, quit &quam interminatae res congeruntur, ut ferè sint omnia nobis suscipienda naturam inuestigan tibus, quae à supremo coelo ad infimum terrae centrum, siue suo nitantur ro bore ac substent, seu quoquo modo se habentia innitantur &accidant, ut non tota aetate hominis uel ipsa nomina singularum inueniri, taceo proprietates, conditiones, uires, mores &operationes, queant, propter eorum quae scire cupimus propè infinitatem, &uirtutis nostrae rationalis capaci tatem, &rerum inuestigandarum difficultatem, &humanae potentiae fragilitatem, &desiderij nostri multiplicem distractionem. Quid enim? nonne Abrahae dictum fuit: Suspice coelum &numera stellas si potes, nec potuit ipse, quanquam suo tempore secundum Rambam insignis astrologus erat. Vndetradunt Cabalistae, quod nnn m τύουν τνα θ7 DVn ON DIZNV, id est, Omne id quod in coelis est non scit homo aliquid ex eo, nisi ad ipsum modum Matheseon, seu disciplinarum usque adeò modicum. Quorum hoc dicto admoneor, multa errasse ueteres in Mathematicis, etiam in quibus illi totam pene uitam, ut mos est studiosorum, contriuere. Quod in suis recordatur scriptis Abubacher poste ris nobis attestatus antiquus eo seculo etiam usque Aristotelis post tempora non plene Mathematica sciuisse. Ait enim sic νωθλ ὤνηιτα ἐnι 23 nv, id est, quod Mathematicae scientiae non erant tempore Aristotelis perfectae, cum igitur, ut Salomon inquit, cunctę res sint difficiles, &in ipsis naturalibus, quorum saltem principia nobis nota sunt, aut esse possunt, "vvnn nonm vtninm Materia, forma, priuatio, tanta in hominibus sedeat apprehensionis tarditas, quid futurum de nobis cogitabimus supremas illas spiritualium causarum species intueri, quaerentibus? Ad quod omnium inferiorum abstractionibus, discursu, ratione, ac logicis specula tionibus opus erit, quae facile possent totam hominis uitam occupare, ut est non nullius ponderis discere mnnnan quae appellamus prędicamenta, &ut ad illorum consuetudinem loquar genera generalissima, uidelicet quae sunt vo byρn 7o nvm n idest, Substantia, quantitas, qualitas, relatio, quando, ubi, situs, habitus, agens, patiens, istis enim &constareputant &intelligi, quaecunque in hoc condito ris orbiculari globo continentur. Inueniri autem nihilominus &quae dehis ipsis, ac eorum comprehensis diuulgentur atque dicantur, ob idque praedica bilia nominari nnon nbnxo bnan ua zvo, id est, Genus, sipeciem, differentiam, proprium, accidens. Horum omnium dies atque noctes aucupia, plagas &indagines stica, &indagines instituunt per singulas cuius libet rei causas, quae sunt, vovn nὅn θγνωνι πιντι Id est, Materia, forma efficiens &finis.