Latin
763
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 763
Unproofread scanNot analysed yet
Hi cu ram reipublicae ac priuatorum domi bellique ritus &consuetudines in iudicialibus &moralibus cum sua historia penes Thalmudistas relinquentes ea sibi tantum, quae ad animi quietem &tranquillitatem pertinent, &ad amorem Dei reseruarunt. Sic enim aiunt non onn bnnv nr π bbὴ τήτα nan paom wam id est, Intentio uniuersae legis duae sunt res, bona dispositio animae, &bona dispositio corporis. Tota nanque lex praecipue ad perfectionem hominis tendit, &secundum eam duas consequimur perfectiones, mentis alteram, &alteram corporis, longe uero dignior ea est, &pręeminentiae altioris, quae animam iuuat, &uitam perpetuat, quanquam idonea corporis habitudo, &debita compositio, est tempore naturaque prior. Igitur altiore loco &digniore gradu habendi sunt. Cabalistae illam legis expositionem sequentes, quae per quaedam symbola mentis eleuationem ad superos &ad rem diuinam quammaxime propellit, hanc appellant Graeci uestri anagogicam institutionem, quae non modo philosophia, sed &sophia ipsa, hoc est, sapientia. Vnde merito sapientes denominantur, ut concionator inquit Salomon, quoniam pergunt illuc ubi est uita, &pro mortalium captu adhuc in corpusculis habitantes à tempore ad aeternitatem, &ab infimis ascendunt ad summa. Facite periculum si uultis honorandi aduenae. In principio creauit Deus coelum &terram, Sane coelum Thalmudicis uocantur omnia uisibilis mundi, quae supra lunam sunt, &quae subter eam appellant terram. Deinde coelum quoque interpretantur formam, &terram esse uolunt materiam, quare in principio, aiunt, creauit Deus formam &materiam, quare denuo compositionem in singulis quibusque opifice oraculo fabrefecit, &omnia non tam manu tornauit quam nouies uerbo dolauit. Legitur enim ombu υη, id est, &dixit Deus: Fiat lux, &dixit Deus: Eiat firmamentum, &dixit Deus: Con gregentur aquae, &dixit Deus: Germinet terra, &dixit Deus: Fiant luminaria, &dixit Deus: Producant aquae reptile, &dixit Deus: Producat terra, &dixit Deus: Faciamus hominem, &dixit Deus: Ecce, dedi uobis omn nem herbam. Igitur perfecti sunt coeli &terra cum omni attinentia &tota suppellectili eorum, ut sunt quatuor elementa, quae dicuntur tenebrae pri mo nominatae, spiritus Domini, aquae sub firmamento, &arida. Sequuntur pariter &caetera mista, quae uulgo elementa uocant, ut aues &uolatilia, bestiae ac reptilia, pisces &cete grandia, &eorum omnium dominator ho mo, cui ex uniuersis corporeis uni concessum est Liberum arbitrium, quo ne male uteretur figuntur ei leges, promulgantur constitutiones, comminantur transgressionis poenae.