Latin
764
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 764
Unproofread scanNot analysed yet
Cum item ignis influens nuncupetur coelum, id est, omu quasi Dn, we, id est, ignis &aqua, &nihil ex se producat, sed producta solum coelesti, hoc est, humido calore foueat, tum recto quidem ordine recitantur in illo constituta fortissime influentia Sol &Luna, quibus ducib. omnes reliqui notantur exercitus, luminaria &stellae, nox &dies, splendor &tenebrae, signa &tempora, dies &anni. Haec itaque deglo bo corporeo &reclusis in eo mistis. Duo uero mundi à Cabalistis sunt rece pti, corporeus &incorporeus, uisibilis &inuisibilis, sensibilis &mentalis, materialis &idealis. Inferior mundus &superior, cum legunt: In principio creauit Deus coelum &terram, &ita symbolice coelum summa, terram infima designare putant hoc modo interpretantes onbym nυm *nonnn2 id est, Initio creauit Deus summa &infima, quo nimirum arbitrantur simplicem &immaterialem mundum summa continere, compactum uero &cementarium hunc, infima, unde &legem diuinam Bresith de crea tione promulgatam coepisse ab ipsa litera beth, quae in arte arithmetica inter numeros duo significat, perinde atque sic notatorie insinuaret, duo principa liter creauit Deus, totum mundum supremum cum omnib. in eo degentibus, &to tum mundum infimum, omniaque ad illum pertinentia. Nam Sin aliter, fuisset utique satis Moysen ita scripsisse ηυη οντοῦν φπιθου Μτὰ Πον, quod haud secus ac eodem illo more à Latinis legeretur, Initio creauit Deus coelum &terram. Potuit enim summarium illud creationis non incipere à beth litera. Sicut Salomon in Prouerbijs: Dominus possedit me principio uiarum suarum, ubi sine beth &absque ulla alia praepositione ponitur principij dictio. Caeterum praeter consuetudinem duobus istis creatis adiunxit bis binos articulos ne &n. Vnum excellentis demonstrationis qui dicitur ha, &alterum omnimodae comprehensionis, qui constituitur ex aleph primo alphabeti elemento &ultimo thau, &est id quod Graeci aiunt alpha &ὡ, &Romani prora &puppis, ubi uisus est per coelum, omnia excellen ter simplicia spiritu alia complecti, ab aleph ad thau, id est, à primo ad ultimum, &per terram similiter à capite ad calcem omnia excellenter corporalia &ijs contenta, nihilo tamen minus singula in ipso uno principio tanquam unicum creatum. Sicut Ezechielis rota in rota, cum suis quibuscunque inuolutis uisa est una esse similitudo gloriae Domini, &ut ipsius Rabi Saadiae in libro Amunoth, id est, credulitatum proprijs uerbis utar ría ψvna υστιυ id est, Sicut uitellus in medio oui, seu ut ego ipse dicere soleo, instar alboris oui unius, testaceo firmamento contenti, uitellum ipsum inglomerantis, ita primus mundus ille intelligibilis secundum implicat, ut tota uirtus eius inde gubernetur, quo fit, ut constringantur utrique uincu lis concordiae, adeò ut saepe tam suas quàm comprehensorum naturas &appellationes mutua sibi liberalitate condonent.